# Flora Sinensis 34

Michał Piotr Boym, Flora Sinensis, POLOMIE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michal-piotr-boym/flora-sinensis/34
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michal-piotr-boym/flora-sinensis/34

SVPIM Fructus Sinicus. Rbor & Fructus Supim apud Sinas tantùm nascitur, est & Aurei & Purpurei coloris, magnus Pomum excedit, Carnem mollem & rubeam cum simili pellicula refert; ossicula hinc inde interiùs abscondit; cum siccatur ficubus Europaeis simillimus est, & per multos annos conservatus, a Sinis Medicis saepenumero in pharmacis adhibetur. Egregius profectò fructus, in Quam-tum & Junkim Regionibus, Januario, Februario & Martio, sed in Xen-sy, & Honan, alijsque septentrionalibus Junio, & Julio, & Augusto maturescit. Arbor onerata Purpureis hisce Pomis, gratissimum exhibet aspectum, quae ne ab avibus decerpantur, continuis vigilijs custodiuntur. YAYATA Fructus. Ructus & Arbor Yata in Indijs & potissimum Agro Malacensi reperitur, qui Sinis olim tributum pena debat, ideoque Sinicus fructus optime dici potest, & quod etiam in Sinense solum translatus vberrimè germinet; viridem corticem & piniferum habet, sed interiùs carnem liquidam nivis ad instar albam, sapore superat dulciarium, quod Lusitani appellant mangiar Reale: in multis cellulis ossicula nigra solida recludit; alicubi Octobre & NOvembre, alicubi Februario & Martio Mensibus maturescit.

---

Michał Piotr Boym, Flora Sinensis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Flora_Sinensis.
