# Flora Sinensis 36

Michał Piotr Boym, Flora Sinensis, POLOMIE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michal-piotr-boym/flora-sinensis/36
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michal-piotr-boym/flora-sinensis/36

Cepas coctas comedentibus primùm redolet, verùm sapor illius spostea dulcis, quod vulgò Lusitanis Mangiar bianco vocatur, lluavitatem superare videtur. A nonnullis praeponitur omnibus salijs fructibus, & quamvis maxima copia illius proveniat, pretiosus tamen est. Caro illius alba, & si vaide sit maturus fructus ad flavum colorem declinat. Nucleum similem illi, quem in Giaca sspectasti depictum, recondit, ex cujus cinere lixivium & smigma soptimum conficiunt. Qui fructus tria receptacula continent, spraeponuntur illis, qui habent quinque. Maturum communiter pedibus solent rumpere ob spinosum corticem. Fructui eidem Betelis folium inimicissimum est: si enim reponantur simul, Dulliam statim corrumpitur. Propterea qui comestione multa talium fructuum inflammari se sentiunt, folium si vnicum Betelis coimedant, inflammationem penitùs extinguunt. Iulio, Augusto mensibus maturescit. Sicca caro fructus instar lactis coagulati in alias partes deportatur venalis, quae nucleum interiùs ad modum albuminis ovi cooperit. Folia Arboris medium Palmum excedunt. Descriptionem Cinnamomi vide infra sub Littera I. 2. Innominatus Fructus. nnominatum vocavi fructum, quia illius nominis Sinici non memini.

---

Michał Piotr Boym, Flora Sinensis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Flora_Sinensis.
