Latin
POLOMIE
Michał Piotr Boym, Flora Sinensis 37
Unproofread scanNot analysed yet
Vidi illum primum in Insula Sinarum Haynan, &postea in Provincia Quam tum. Arbor Procera, folia maxima, quae medium hominem contegere possunt, producit; hoc admirabile habet, quod media radice telluri inhaereat, ex alia autem parte radicis patente, flores rubros &simul fructus, similes Europaeis ficubus progenerat, qui cùm maturescunt, rubent paululùm; sed interior caro &sapor illorum figuram &saporem ficuum repraesentat. Julio &Augusto maturescunt. Sunt praeterea alij fructus, apud Sinas, quorum nomina non me fugiunt, sed quod necdum figuram &saporem illorum perspectum habuerim, Istudio relinquendos judicavi, vt infra monui. IndiaIrum verò reliqui fructus Orientalium, vti Giangame, Giambolane, &Carambole, non sunt tanti momenti, vt illorum habeatur specialis delineatio atque descriptio. AROPIPER. Sinis Hu cyao.