# Flora Sinensis 37

Michał Piotr Boym, Flora Sinensis, POLOMIE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michal-piotr-boym/flora-sinensis/37
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michal-piotr-boym/flora-sinensis/37

Vidi illum primum in Insula Sinarum Haynan, & postea in Provincia Quam tum. Arbor Procera, folia maxima, quae medium hominem contegere possunt, producit; hoc admirabile habet, quod media radice telluri inhaereat, ex alia autem parte radicis patente, flores rubros & simul fructus, similes Europaeis ficubus progenerat, qui cùm maturescunt, rubent paululùm; sed interior caro & sapor illorum figuram & saporem ficuum repraesentat. Julio & Augusto maturescunt. Sunt praeterea alij fructus, apud Sinas, quorum nomina non me fugiunt, sed quod necdum figuram & saporem illorum perspectum habuerim, Istudio relinquendos judicavi, vt infra monui. IndiaIrum verò reliqui fructus Orientalium, vti Giangame, Giambolane, & Carambole, non sunt tanti momenti, vt illorum habeatur specialis delineatio atque descriptio. AROPIPER. Sinis Hu cyao.

---

Michał Piotr Boym, Flora Sinensis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Flora_Sinensis.
