# Flora Sinensis 38

Michał Piotr Boym, Flora Sinensis, POLOMIE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michal-piotr-boym/flora-sinensis/38
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michal-piotr-boym/flora-sinensis/38

Dicitur, & aestimatur, in Junnan & subjectis Insulis illorum Imperio nascitur, & praecipuè in lava, & Borneo Malabarûmque sylvis, serpit instar sarmenti, & nodos sicut vitis habet, ex quibus singulis producit folia, & à parte interiore obscura, & à parte exteriore viridia. Si masticentur, mordicant linguam; ferunt sexum in pipere reperiri: folia quae distantes fibras in ordine aequali habent, faeminam repraesentant, quae verò in ordine inaequali masculum. Differentiam praedictam sexus & foliorum diversitatem in vno eodemque sarmento spectare licet. In sylvis aliud, aliud in hortis nascitur, & cinere fimoque boum impinquatum, in tantùm excrescit, in quantùm & arbor cui innititur. Radix Piperis exigua in terrae superficie haeret, ex quolibet folio ejicit vnum racemum, maximus continet quinquaginta grana, minimus triginta. Viride dulce est, nam interiùs melleo liquore illitum est. Incolae necdum maturum, sale & aceto conditum comedunt. Longum Piper oculorum morbis, & contra venena inservit. Nigrum ab albo differt, quod folium teneriùs, meliorisque saporis habeat, verumtamen nigri piperis folia, dolores colicos, & ventris frigidos morbos si applicentur cum oleo decocto abigere possunt. Semper Piperis racemi in sarmento virent, Decembre vel medio lanuario maturescunt, collectique in Sole denigrantur. Si aliquis Piper immaturum colligat, citius corrumpitur. Grana racemorum, simillima sunt Iuniperi granis. Piper est calidum, provocat vrinam, digerit, resolvit, clarificat visum, morsibus ferarum medetur, extirpat mortuum faetum, cum Iulepe sumptum tussim sedat, cum melle squinatiam; cum folijs lauri torsiones ventris tollit, cum aceto autem apostema & duritiem Lienis, & si sumatur cum uvis passis, suaviter purgat capitis phlegma. Descriptionem radicis Chinae, vide sub littera TColumna 3. CINVanquam hoc in vniversa Sina nascatur, in Provincijs tamen Suciven, Xensy, atque Socieu civitate ad muros Sinarum proxima vberiùs provenit. Illam M.

---

Michał Piotr Boym, Flora Sinensis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Flora_Sinensis.
