# Flora Sinensis 4

Michał Piotr Boym, Flora Sinensis, 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michal-piotr-boym/flora-sinensis/4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michal-piotr-boym/flora-sinensis/4

Et florem Tuum, tenerum quidem, propaginem tamen verorum Heroum, quibus moles Orbis, nunquam interruptâ serie, à saeculis jam duobus innixa est, sustinere mirabimur onus Regni, quod subire humeri Atlantis formidarent? sustinet; atque aetate firmior (ita Superi spondent) alia sustinebit: nec sustinebit tantùm; sed per eadem, DEI Tuisque hostibus gravis ultor incumbet. Ac Thalmudici quidem, Hierosolymis hortos conseri ullos fas fuisse negant: eam ob causam fortasse, quòd urbs illa Sanctissimo Divini Numinis templo, caelestibusque ornamentis insignis, terrenas delicias videretur respuere. Hortum autem meum accedere Te volentem, si Regius splendor arcet; (Reges enim viva Dei templa, aut Dij potiùs estis terreni) recedere tamen parantem flos Tuus revocat, & benignissimi Solis, quo favente crevit, radium unum plantis illius promittit; quae prostratae hactenùs injurijs temporum, ut Borealibus perniciem, sic Austriaco debere se perennitatem aeternùm profitebuntur. Ita voveo Maju. V. Reg: Humillimus in Christo Servus, Michael Boym, S. I. CENTVRIA CHRONO

---

Michał Piotr Boym, Flora Sinensis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Flora_Sinensis.
