# Flora Sinensis 40

Michał Piotr Boym, Flora Sinensis, CINNAMOMUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michal-piotr-boym/flora-sinensis/40
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michal-piotr-boym/flora-sinensis/40

CINNAMOMUM. Oc Sinenses Kueypi vocant, in Provincijs Quam tum, Quamsi, & Tunchin provenit, sed meliùs omnium in Ceylan Insula, (cui olim Sinenses hoc vocabulum ex multis navibus confractis imposuerant) progeneratus. Folium Cinnamomi tres nervos coloris viridis habet, flores albos & parum odoriferos, fructu cum nucleo similem olivis, qui dum nigrescit tempus decorti candae Arboris Cinnamomi advenisse colligunt. Praedictus fructus est vnctuosi liquoris, redolet Laurum, sapor illius acutus & amarus. Arbor ramifera duos cortices gignit, secundus & Cinnamomum, qui arbore detractus, in terra à Sole siccatus colorem lateritium acquirit, nam illius naturalis cinereus est. Tertio quoque anno in locum abstracti corticis novum producit. Olim Sinenses ex Ceylan Cinnamomum deferebant Ormuzium, & inde Alepum Syriae atque in Graeciam deportabatur. Ignari ex Aethiopia & Aegyp to illud venire credebant; cùm tamen in illis Regionibus non nascatur. Saepè quadringenta navigia Sinensia appellebant ad Sinum Persicum, aurum, sericum, gemmas, muscum, Porcellanas, aes, alumen, nucem muscatam; atque Garyaphilla deferentia & praecipuè Cinamomum, cui Mercatores, à Sinensibus aliàs dicto Arboris dulcis cortex imposuerunt nomen Cina-& momum, quod significat lignum Sinense dulce & odoriferum. Vix vno anno suam perfectionem primaevam retinet. Radix arboris est sine sapore, olet camphoram, ex viridibus autem Corticibus distillant aquam, ex floribus, quae non est adeò aromatica. Flores colicos & ventositates abigit; laxat vrinam, confortat cor, hepar, lienem, nervos, cerebrum, etiam contra venenum ac morsus serpentum inseruit. Excitat appetitum, & comitialem amovet morbum. Ex fructu conficiunt vnguentum pro frigiditatibus; & adustum odorem spirat suavem. Si pulvis Cinnamomi bibatur cum aqua viperarum morsibus medetur, & internas renum in flammationes extinguit, maculas quoque faciei cum mollificativis applicitus tollit. Cinnamomi figuram vide sub Littera G. 2. RHARADIX SINICA seu CHINA.

---

Michał Piotr Boym, Flora Sinensis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Flora_Sinensis.
