# Flora Sinensis 41

Michał Piotr Boym, Flora Sinensis, CINNAMOMUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michal-piotr-boym/flora-sinensis/41
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michal-piotr-boym/flora-sinensis/41

Adicem Sinicam Lusitani Pao de Cina, & in Europa China vocant, quae tantum apud Sinas in Provincijs Tunnan, Quamsy, Quamtum, Kaoli, & Leaotum nascitur. Arbor spinarum asperitate, quibus ne folia quidem carent, conspicua. Arboris hujus Radicis teneram pulpam Sinenses cum Carnium jusculo comedunt, quae etiam medicinalis est; contra Sciathicam, vlcera renum, oppilationes, paralysim, & hydropisim, omnesque alios humores & ossium dolores, ac totius corporis eandem adhibent: & communiter quae magis ponderat, melior esse censetur; alba rubrae praefertur. Pulvis radicis cum saccaro sumptus prodest pectori, & etiam in conserva adhibitus, non exiguo creditur esse adjumento. Radix à Sinis vocatur Pe folim, vsus & notitia illius per venisse in Indias & Europam per Lusitanos dicitur Anno Christi 1535. Figuram radicis Chinae, vide sub lit: H. 2. ZINEm Kiam Sinicè appellatur, Folia gerit simillima Milio Solis & Regiae hastulae, videturque esse ad instar arundinis viridis. Apud Indos in Dabul, Bengala, Brasilia, & apud Sinas optimum & in maxima Copia producitur. Quod integro anno virescit, melius esse censetur.

---

Michał Piotr Boym, Flora Sinensis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Flora_Sinensis.
