# Flora Sinensis 42

Michał Piotr Boym, Flora Sinensis, CINNAMOMUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michal-piotr-boym/flora-sinensis/42
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michal-piotr-boym/flora-sinensis/42

Radix illius longiori tempore durat, si colligatur Decembri & Ianuario mensibus, illiniaturque luto, hac enim ratione humiditas, constricta non sinitur evaporare, & pori aperti vermibus replentur. Quae radixZingiberis folia multa habet, & est amara, non esse bona censetur. Medici Sinenses Zingibere vtuntur in Medicinis, & quem aegrorum sudare volunt, aquam cum illo decoctam ferventem ad bibendum propinant. Qui secum radicem defert, creditur posse esse, immunis à morbis artericis Qui autem jeiunus ex illo aliquid sumit, liber a veneno illo die esse putatur. Vulgò Conservam ex illo conficiunt, quam morbis ventriculi frigidis inservire est exploratum. FVMFVM HOAM. Aves Regiae. St Avis apud Sinas extremae pulchritudinis, quae si quando humano se subduxerit conspectui, sinistri id in Regia familia alicujus eventus omen habetur. Mas Fum, faemina Hoam vocatur. Nidos habent in montibus Regni. Tan (est modo Leaotum Provincia Pervino confinis) in Capite assimilantur Pavoni. Sinicum carmen ait. Humeris virtutes, alis justitiam, lumbis obedientiam, reliquo corpore fidelitatem significat.

---

Michał Piotr Boym, Flora Sinensis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Flora_Sinensis.
