Latin
CINNAMOMUM
Michał Piotr Boym, Flora Sinensis 47
Unproofread scanNot analysed yet
Societatis IESV administrant) fuisse vnum ex maximis dentibus equi marini, ita ut quotidie â quolibet miraculum illud naturae ibi spectari potuerit. Nulla enim ferè dies, quâ non pluribus scinditur vena infirmis, quibus illius dentis applicatione impeditur profluvium cruoris. Non me latet alius modus explorandae in dictis dentibus hujus admirabilis qualitatis. Memini me legisse in Historiâ Indicâ. Cum olim Lusitani Malabaricos paros (sic vocant parva Navigia Indorum) cepissent, &Cadavera Malabrûm occisorum tabe &sanguine sordida in aquam eijcerent. reperisse cujusdam Principis Malabarici cadaver, piurimis glandibus trajectum, &iteratis vicibus confossum, sine ullo prorsus ex hiantibus vulneribus sanguinis effusi vestigio; cum igitur indusium ac alias vestes, aut potius telas detraxissent, atque frustum osseum appensum ad collum abrupissent, (quod sine dubio ex Caballi marini fuit dente) ecce tibi subito, veluti aggere perrupto, sanguis è mortuo corpore ad stuporem omnium prosiluit, quem profectò ne exiret, tam à Vivo, quàm postea à cadavere mortui appensum frustum cohibebat: nimirum frigidissima qualitas, ex dente applicato profusa in corporis venas, constipatum detinepat sanguinem, qui postea, abstracto dente, restitutus naturali suae raritati, per vulnera aperta copiosissimè promanavit. De Gento Serpente. En-to serpentum omnium in Insula Hay-nan &Provincijs Quam-tum, Quam- sy, &c. reperitur facilè maximus, cervos inte gros exsugendo &comminuendo devorat, non adeo venenosus, colore cinerico variegatus, longus octodecim aut quatuor &viginti pedes: famelicus ex dumetis prosilit, caudae innitens in saltum se erigit, &cum feris atque hominibus acriter luctatur: subinde ex arbore insidiosè in viatorem desilit, &complexione interimit; fel illius contra oculos morbidos Sinis est preciosum. In India ®no Quam- sy in quorundam certi generis Serpentum (quos Cobras de Cabelo seu capillatos Lusitani nominant) capitibus sapis reperitur contra morsus ab ijsdem Serpentibus inflictos homini, spacio aliàs viginti quatuor horarum interituro. Lapis hic rotundus, coloris in medio albi, &circum circa glauci aut coerulei, vulneri applicitus per seipsum haeret, veneno verò jam plenus decidit: pòst lacti immersus per aliquam moram, ad statum naturalem se reducit. Lapis nic non omnibus communis, si literatò eidem vulneri adhaereat, virus omne exhaustum non fuit; si non adhaereat, moribundo Indigenae de supecato mortis periculo aggratulantur. Reperta est item radix aliqua contra venenum hujus morsus vocata à Lusitanis Raiz de Cobra, idest, radis Serpentis, quam masticare opus est, quoad usque bis aut ter eructet homo. Alius praeterea apud Sinas serpens invenitur veneni maximi, sed preciosus, qui intra paucas horas hominum occidit. Ex eo medicina contra varios morbos sic paratur: Cauda eum corpore immergitur amphorae optimo repletae vino, ut solum caput &os vidi serpentis, ne evadat, constrictum per medium operculi foramen exstet, ut igne supposito, vinoque fervescente, omne virus aperto ore vaporet: Caro reciso capite infirmis datur, &unicum illud preciosum theriacae ad instar asservatur. Figuram Genllo Serpentis vide supra, sub Littera L.