# Flora Sinensis 48-2

Michał Piotr Boym, Flora Sinensis, GLORIA REGNI SINENSIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michal-piotr-boym/flora-sinensis/48-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michal-piotr-boym/flora-sinensis/48-2

GLORIA REGNI SINENSIS IN PROVINCIA XENSI Anno 1625. inventa. SERENISSIMUM ET POTENTISSIMUM PRINCIPEM AC DOMINUM, DOMINUM ONINAN HUNGARIAE REGEM FLORENTISSIMVM, &c. Btuli Rex Serenissime Regni nostri florentissimi Arbores, Flores, fructusque nobilissimos. Addo nunc coronidis loco Arboris omnium praestantissimae CRVCIS nempe figuram gloriosissimam, quae in antiquissimo Saxo delineata, Provinciam XENSI in primis celebrem facit. Spectantur hinc inde circa Crucem Syriaci & Sinici characteres, Saxo incisi, quibus explicatur Lex Divina per Apostolorum Successores ad Regnum nostrum Sinense quondam delata. Leguntur etiam in islo Episcoporum ac Sacerdotum illius temporis nomina, nec non Imperatorum Sinensium in Christianos lavores ac indulta. Repertus verò est memorabilis hic lapis Anno M. DC. XXV. cum in civitate Sanxuen novi fundamenta muri praepararentur. De invento monumento mox certior factus loci Gubernator, cùm venerandae antiquitatis (cujus amantissimi sunt Sinenses) vestigia propiùs fuisset intuitus, continuo scripto quodam in monumenti laudem edito, in altero ejusdem magnitudinis lapide totam inventi Saxi perigraphen incidi curavit, ijsdemque Characterum notarumque ductibus, eâ, quâ par erat, fide servatis, cujus prototypi exemplum Patres Soc: IESV (Sinensis mei horti cultores indefessi) unà cum interpretatione Romam transtulerunt, ubi hodie in Bibliothecâ Domus Professae ejusdem Soc: spectandum proponitur.

---

Michał Piotr Boym, Flora Sinensis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Flora_Sinensis.
