# Flora Sinensis 50

Michał Piotr Boym, Flora Sinensis, GLORIA REGNI SINENSIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michal-piotr-boym/flora-sinensis/50
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michal-piotr-boym/flora-sinensis/50

Verùm creando primum hominem ei praeterea Iustitiam largitus est originalem, Dominum eum constituendo totius universi, &c. De lapsu Adami sic legitur Ostquam verò Satanas fraudibus suis usus, effecit, ut Adamus Pid, quod ex se & suâ naturâ purum erat, & perfectum, inficeret: hoc est, fecit, ut malitia in ipsum intrare inciperet perturbatura pacem, & hujus suae simplicitatis aequalitatem, & discordiam illâ fraude introduxit, &c. Incarnationis Mysterium sic proponitur. Vnc una de Divinis personis Sanctissimae Trinitatis dicta 1 Messias, restringendo tegendoque Majestatem suam, & se humanae naturae accommodando, homo factus est. Quamobrem ad hoc gaudium annunciandum Angelum ablegavit, & de Virgine in Iudaeâ natus est. Stella hujus magnae felicitatis fuit annunciatrix: Reges ejus claritate perspectâ, munera oblaturi venerunt, ut lex & prophetiae 24. Prophetarum adimplerentur. Gubernavit autem mundum lege magna, condidit legem divinam, spiritualem sine verborum strepitu, fide vera consummavit.. Octo disposuit beatitudines: Res mundanas mutavit in aeternas; aperuit portam trium Virtutum (Theologicarum) vitam dedit destruendo mortem. In personâ suâ ad inferos descendit, & omnia confudit daemonia; Nave pietatis suae ad caelum conduxit bonos, & justorum animas in salutem vindicavit. Hisce denique finitis suâ potentiâ in Caelum ascendit, & Baptismum ex aquâ & Spiritu instituit ad abluenda peccata, & mundùm ad puritatem reducendo. Cruce utitur, ut omnes absque exceptione comprehendat, excitat omnes voce Charitatis, &c. Plurima alia ibidem leguntur de Apostolorum, SacerdoMinistrorum Christi dignitate & vitâ. tum, Multa de Christianae Legis excellentiâ, quam sub singularis prudentiae Rege Tai, Olo puèn, ex Iudaea vir virtute celebris Anno Christi 636.

---

Michał Piotr Boym, Flora Sinensis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Flora_Sinensis.
