# Flora Sinensis 51

Michał Piotr Boym, Flora Sinensis, GLORIA REGNI SINENSIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michal-piotr-boym/flora-sinensis/51
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michal-piotr-boym/flora-sinensis/51

Sinensibus proposuit, quae mox jussu Regis per totum Regnum promulgata est, quoniam Lex Sancta & immaculata ab eruditis judicata fuit Atque sic in Sinensi horto arbor Crucis plantata, & Christianae fidei principia saxo inscripta fuerunt, quae Gubernator Villae Sanxuen alteri lapidi incidi curavit, & in Vrbis Sigan Eremitorio, veluti nobilissimum antiquitatis monumentum erexit.: hac lege Lucis declaratione & Crucis Trophaeo, quod lapidi impressum, dum Sinense Regnum obsignatum volo, me meaque omnia Majestati Suae humillimè offero, dico atque consecro. Sint fructus, flores, & quidquid sive Hortus Sinensis, sive Saxum Sanxinense continet, synceri istius affectus aeternum ac perennaturum ad omnem posteritatem monumentum. Serenissimae & Potentissimae Majestatis Suae Ad nutum obedientissima filia, Flora Sinensis.

---

Michał Piotr Boym, Flora Sinensis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Flora_Sinensis.
