# Error devius virginis Ruthenae 1-46

Mihovil Vrančić, Error devius virginis Ruthenae, ERROR DEVIUS VIRGINIS RUTHENAE, lines 1-46. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/mihovil-vrancic/error-devius-virginis-ruthenae/1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/mihovil-vrancic/error-devius-virginis-ruthenae/1

Qua patet in latos prępinguis Ruscia campos
Sylua iacet densis ampla vetusque comis.
Cuius vt a Zephyris aequata cacumina nutant,
Subdita sic molli gramine vernat humus.
Si spectes pulchro concordes ordine quercus
Ex vna dices arbore stare nemus.
Quod si substratum deflectas lumen in aequor,
Picta ibi diuerso prata colore vides.
Sunt tamen et densi frutices caecique meatus,
Quos viridis condit vertice sylua suo.
Huc studio florum, tectis egressa paternis
Defertur facili virgo Ruthena pede.
Quam non alliciant tempe haec formosa puellam
Cuius adhuc mentem florea serta tenent?
Non bene conspecto sale parcit ouicula linguę,
Non bene conspectis abstinet vrsa fauis;
Non ingustato decedere apicula pratis
Non indecerpto foemina flore potest.
Ergo vbi sublustri sic sola vagatur in vmbra
Et pulchros flores, pulchrior ipsa, legit.
Suauibus incingit violis frontemque comamque,
Auribus ornandis proxima cura fuit.
Inde rosas nectit qua pectus parte papillas
Prodit et e stricta trudere veste solet.
Nec caruere manus alternis floribus, illis
Fert calathos plenos, fert tumidosque sinus.
Cuncta licet repleat, tamen haud saciata priores
Abijcit et rursus carpit auara nouos.
Tum quo lenta magis profert vestigia, tanto
Hos fragrare magis hosque rubere putat.
Interdum laetas extollit ad aethera voces,
Subsiliens tenero terue quaterue pede.
Nec reuocat gressum, sed curis mente remotis
Progreditur, semper lilia sparsa legens.
Hac ratione subit sensim dumeta rubosque
(Ah loca non illi sed magis apta feris!)
Atque oblita domus patriae, spaciatur opaco
In nemore ignotis errat et vsque viis.
Iam medium Titan dudum transmiserat orbem
Surgebatque humili Cynthia pura face.
En miserae primum redeundi cura subintrat,
Desinit en primum carpere velle rosas.
Fert retro gressum creditque hac parte reuerti,
Qua sub circumstans iuerat ante nemus.
Illa quidem notos iam iam se cernere fumos,
Et quibus exierat, proxima septa, putat.

---

Mihovil Vrančić, Error devius virginis Ruthenae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/vrancic-m-error.xml.
