# Error devius virginis Ruthenae 135-176

Mihovil Vrančić, Error devius virginis Ruthenae, ERROR DEVIUS VIRGINIS RUTHENAE, lines 135-176. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/mihovil-vrancic/error-devius-virginis-ruthenae/135
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/mihovil-vrancic/error-devius-virginis-ruthenae/135

Accedam supplex, homines insana verebor?
An melius saeuis hisce perire locis?
Forsitan infelix vitam seruabo, sed illa
Incustodito corpore qualis erit?
Cuncta mihi potius sunt experienda priusquam
Excludant summum lumina nostra diem.
Excludant, peream, sperno violata salutem.
Eligo, si nequeam viuere, casta mori.
Quod si visa forem prius his, quam vidimus illos,
Errori posset parcere quisque meo.
At si sponte petam iuuenes tot sola, putabunt
Quaesitum Veneris me in nemus isse iocos.
O si quae nostrum tegerent velamina corpus
Rustica, velamen nunc mihi molle nocet!
O facies, quae me laedet, si ignobilis esset:
Vae miserae, contra me mea forma facit!
Vt formosa suo facies fert tempore fructus
Tempore non apto sic quoque damna capit.
Esto, vim patiar, mentem vis vincere nescit:
Turpe facit corpus mens scelerata suum.
Ah modo ne ante diem virides mors auferat annos,
Quod vitare nequis dissimulare licet.
Sed semel amissum vultu praeferre pudorem,
Res est quam virgo fingere nulla potest.
Fingere fac possim, noscent mea crimina quinque:
Quinque sciant, totus conscius orbis erit!
Vt taceant homines — volucres scelus esse querentur;
Gramina me prodent arboreaeque comae.
Proh, qui cuncta vides, celsi regnator Olympi,
Aspice quo mea sint vita pudorque loco.
Sylua tenet clausam, laeso candore patebit,
Hinc mors, morte premit durius inde nefas.
Quid moror: hic mortem potius pia vincat honestas:
Hoc pater, hoc genitrix, frater et ipse iubent.
Quin non vlla salus, non est mihi Ruscia tanti,
Ducar vt in thalamum post, viciata, nouum.
Casta faue castae Virgo, cum virgine Nato,
Si duo non temere numina tanta colo.
At vos o mecum fugite haec, fugite aspera sanctę
Saxa pudicitiae, candor, honor, probitas.
Praestat in his totum syluis errare per aeuum
Vna quam bona tot perdere nocte simul.

---

Mihovil Vrančić, Error devius virginis Ruthenae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/vrancic-m-error.xml.
