Latin
ERROR DEVIUS VIRGINIS RUTHENAE, lines 47-90
Mihovil Vrančić, Error devius virginis Ruthenae 47-90
Unproofread scanNot analysed yet
Sed postquam intactos passim per gramina flores,
Et nullo sectas conspicit vngue rosas,
Hei mihi non haec nos huc, clamat, semita duxit,
Quo feror? aut quo me deuius error agit?
Nec mora, conuertit passus, saltuque remenso
Diuersum frustra saepe retexit iter.
Luminibus tamen attentis obseruat an vsquam
Aut quercum aut pinum noscere forte queat.
Sed nec quercus adest vsquam, nec cognita pinus,
Nec calcata recens signa dat herba pedis.
Credo ego quod latebras nemo penetrarit ad illas,
Solas praeter aues, praecipitesque feras.
Fixa igitur trunco similis stetit, et grauis illi
A summo fluxit vertice ad ima pauor;
Contremit vt lino circundata cerua doloso,
Expectans qua iam spicula parte volent,
Aut auis, astuti quam deceptam aucupis arte
Virga venenato perlita melle tenet.
Quid faciat? Solum quod restat, pectora palmis
tundit et effuso proluit imbre genas.
Omnia flebilibus complet miseranda querelis,
Et crudele nemus Tartareumque vocat,
Indignum, faciem quod cernat virginis vllam,
Aut quod serta legens vlla puella petat.
Nec puto florilegas habitare hęc lustra Napaeas,
inquit, at incertum his, vt mihi, noctis iter.
O mihi si vltrices quis flammas porrigat, ater
Fronde sua fieret iam nemus omne cinis!
Talia collacrymans nequicquam verba profundit
Suspensamque tenent ira, timor, tenebrae.
Nunc queribunda sedet, nunc indignata resurgit,
Et modo quod pergit, postmodo sistit iter.
Nunc fratres lassa implorat nunc voce parentes,
Voce sua rursus territa facta silet.
Floribus at quoties accensos flexit ocellos,
Atque odij quaedam paruula signa dedit.
Ah pereant, dixit, per quos ego perdor, abite,
Ite sinu, et similis deijcientis erat.
Nec tamen illa sinus, licet irritata, remisit,
Corde libet poenas sumere, dextra nequit.
Fracta malis, gemitum, vocem, gressumque coercet:
Augebant vesper mutaque sylua metum.
Dumque ita, cuncta pauens, tacita se continet vmbra,
Latrantis sonitum percipit aure canis.