# Octavius 18.8-11

Minucius Felix, Octavius, 18.8 to 18.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/minucius-felix/octavius/18.8

Hic non videri potest: visu clarior est; nec conprehendi: tactu purior est; nec aestimari: sensibus maior est, infinitus, inmensus et soli sibi tantus, quantus est, notus. Nobis vero ad intellectum pectus angustum est, et ideo sic eum digne aestimamus, dum inaestimabilem dicimus. Eloquar quemadmodum sentio: magnitudinem dei qui se putat nosse, minuit; qui non vult minuere, non novit. Nec nomen deo quaeras: deus nomen est. Illic vocabulis opus est, cum per singulos propriis appellationum insignibus multitudo dirimenda est: deo, qui solus est, dei vocabulum totum est. Quem si patrem dixero, carnalem opineris; si regem, terrenum suspiceris; si dominum, intelleges utique mortalem. Aufer additamenta nominum et perspicies eius claritatem. Quid quod omnium de isto habeo consensum? Audio vulgus: cum ad caelum manus tendunt, nihil aliud quam deum dicunt et deus magnus est et deus verus est et si deus dederit. vulgi iste naturalis sermo est an Christiani confitentis oratio? Et qui Iovem principem volunt, falluntur in nomine, sed de una potestate consentiunt.

---

Minucius Felix, Octavius, ed. Gerald H. Rendall, W.C.A. Kerr. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/stoa0203/stoa001/stoa0203.stoa001.perseus-lat2.xml.
