Latin · ~3 min
19.5 to 19.8
Minucius Felix, Octavius 19.5-8
Not analysed yet
Anaximenes deinceps et post Apolloniates Diogenes aera deum statuunt infinitum et inmensum: horum quoque similis de divinitate consensio est. Anaxagorae vero discriptio et motus infinitae mentis deus dieitur, et Pythagorae deus est animus per universam rerum naturam commeans et intentus, ex quo etiam animalium omnium vita carpatur. Xenophanen notum est omne infinitum cum mente deum tradere, et Antisthenen populares deos multos, sed naturalem unum praecipuum, Speusippum vim animalem, qua omnia regantur, deum nosse. Quid? Democritus, quamvis atomorum primus inventor, nonne plerumque naturam quae imagines fundat et intellegentiam deum loquitur? Straton quoque et ipse naturam Etiam Epicurus ille, qui deos aut otiosos fingit aut nullos, naturam superponit.