Latin
Lines 1.1-1.46
Mirandola, Comitis Carmina 1.1-46
Not analysed yet
Si qua meis, ut lector erunt, errata libellis
offendent aures indiciumque tuum,
si nec in exculto nitor est aut gratia versu,
nec varium multo flore virescit opus,
si rude, nec dignum domini quod scrinia linquat,
et iactet merita laurea serta coma :
sunt mihi quae venim quovis sub iudice praestent,
ut prorsus culpa non sine laude vacem.
utque ego praeteream, quod nec vitalibus ulla
docta soporatis repserit umbra meis,
nec dederit mihi Musa cavae sub vallibus Ascrae
cingere odorata nobile fronte caput.
quae raucum nostrae stridorem excuset avenae,
inter stagnatas patria languet aquas.
illa leves nugas docuit, calamoque palustri
vix tulits haec possent qualiacumque cani.
quippe nec illa sacras lauros nec Bacchica novit
serta nec Aoniis flumina pota deis.
vix dedit e corylo tenues umbrare capillos,
limosisque sitim pellere gurgitibus.
quod si etiam bifidi vocali in vertice montis
esem laurigeras propter adultus aquas,
si gravidum multo gestassem numine pectus
oreque lusisset Calliopea meo
non suffecisset coeptis mea grandibus aetas,
illa est censoris digna favore sui.
pene puer quaecunque legis mea carmina lusi,
quando fuit nostro nullus in ore pilus.
necdum bis denas, haec cum sint edita, messes
attigeram, tenerae debile mentis opus.
prima papavereis repleta humoribus aetas
plurima inexperto noscere corde nequit.
nec nisi corporea sit docte exercita in umbra
mens de Letheis excita surgit aquis.
illa sub ingressu latebrosi obtunditur antri,
labitur unde rudi caeca iuventa pede.
inque dies fit clara magis crescentibus annis
antiquae incipiens plus meminisse domus.
et gemina attollens esse feliciter ala
exul adhuc patrias advolat illa plagas
cognatosque polos aequaleque sydus oberrat,
nec mortale sua compede carcer obest.
qui luteam effringit molem moribundaque membra
opprimit et propria sub ditione tenet.
at mihi contigerat nondum haec victoria, nondum
nostra gravi fuerant corda animata deo.