# Comitis Carmina 1.47-92

Mirandola, Comitis Carmina, Lines 1.47-1.92. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/mirandola/comitis-carmina/1.47

sub molli primae nabam rudis amne iuventae
atque hisdem pariter nunc quoque versor aquis.
adde (quod et venia dignum est) pars temporis huius
utilior Phoebo sub graviore fuit.
hanc studiis servire suis Sophia alta coegit,
iudicio cunctis anteferenda meo.
nec nisi mens reliquis iam lassa horroribus ibat
in campos, Erato desidiosa, tuos,
cum nimis a rigidis languescens otia chartis
grata faticato quaereret ingenio
at nostrae quaecunque magis valuere lucernae,
versarunt Stagyri nil nisi dicta senis,
et quid Sicaniae sensit telluris alumnus,
et quid inexplicitus sensit Anaxagoras
atque alii quoscunque tiluit foecunda vetustas,
sive ea Graia fuit, sive Latina fuit.
hoc studium semper nobis preciosus, idque
quod fuit una mihi nunc quoque cura manet.
est cura abstrusas rerum cognoscere causas
cum veri hoc unum sit sapientis opus.
et modo pugnantes pacis sub foedera sectas
ducere, et ancipites dissolvisse dolos,
et mode quae brevior quisquam collegit in arctum
effusa in plures explicuisse modos.
quaae fuerint tabti meditor primordia mundi.
quis faber, aut quaenam subdita materies.
Iapetionades spirarit in aethera limo,
an magis in veris Iuppiter Elysijis,
machina in aeternum victura sit, anne aliquando
artificis nutu dissolvenda sui,
quo pacto natura creet, quo cuncta resolvat,
praescripti leges ordinis unde datae,
quodlibet ut ceto de semine gignitur, utque
fit nihil ex nihilo, nil redit in nihilum.
contemplor, quo massa rudis formetur ab actu,
gignendis rebus commoda materies,
ut sit pene nihil,fieri tamen omnia possit,
ut sit foemineo mobilis ingenio,
ut multis lassata viris, satiata nec illa
appetat antiquos pellere, habere novos.
solane frigescat, pariterque calescere passit,
an quod natura constat utrauqe simul.
nunc rata fatalis perscrutuor foedera coeli,
nunc, avidos fugiat num levis umbra rogos.
horrendumne aliquod regnum tellure sub ima
sit ne aliquis nigro sub Phlegethonte deus.

---

Mirandola, Comitis Carmina. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/mirandola/mir1.shtml.
