# Comitis Carmina 1.93-121

Mirandola, Comitis Carmina, Lines 1.93-1.121. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/mirandola/comitis-carmina/1.93

saeviat an viridi crines impexa colubro
Tisyphone, an latret Cerberus ante fores.
detur an incisas iterum revivere cupressus
et liceat Stygii bis vada nare lacus.
an tristes prohibere fabas pascique polenta
Troianum fas sit credere Panthoidem.
an summus pater ille deum convolvat eadem
sydera, qua torquet tela trisculca manu.
quie coelum impellat, quo impulsu, quidve perennem
vim motus nunquam deficientis agat,
cur Venus in medio niteat, curaetheris udum
roscida possideat Cynthia vestibulum.
cur varii Zephyro flores spirante resurgant,
vernantem et viridis velet amictus humum.
sylvifragis Boreas flabris cur concita quasset
aequora, cur pluvias humidus Auster agat.
quale sit id, cuius metitur palma fluentes
motus et stabiles irrequieta moras
perpetuumque virens rabido terrestria morsu
rodit et hic nostrum nil sinit esse diu;
et cum letifera passim omnia nube recondat,
non exoranda praecipita rota.
nif fore dat semper, semperve fuisse nec unquam est,
ante fuit semper, post quoque semper erit.
haec et plura simul levibus non apta Camoenis
evigilo, hoc noster pulvere gaudet equus.
hoc praeter quicquid, praeter spem contigit illud,
id natura mihi, non mihi cura dedit.
Mirandola Neo-Latin The Latin Library The Classics Page

---

Mirandola, Comitis Carmina. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/mirandola/mir1.shtml.
