Latin
Lines 1.1-1.44
Mirandola, Detestatur Amores Illustrium Feminarum 1.1-44
Not analysed yet
O quisquis teneros, iuvenis, sectaris amores,
quisquis Acidaliae dulcia furta deae,
Acrisioneae ne quaeras pignora turris,
ne custoditas amplius Inachidas.
nox erat et tecto latitabat Cynthia vultu,
condiderant flammas sydera cuncta suas.
egredior (sic iussus eram) mea limina solus,
hei mihi, sed nullo non renuente deo.
perque occulta magis perque urbis inhospita furtim
ad dominae tendo tecta superba meae.
ante manus praetensa vias explorat opacas,
ne fallat dubios umbra maligna pedes.
solus eo atque avida fingo mihi gaudia mente,
et planta expansum fert taciturna gradum.
iam prope, dilectos subiturus iamque penates,
iam dominae in gremio procubiturus eram,
cum fragor et strpitus nocturna silentia rupit,
armorum strepitus et fragor ille fuit.
obstupui (neque enim notus rivalis amicae
ullus erat nostrae, nullus adulter erat);
haud mora, nescio quis de tramite prosilit arcto
acer et opposita sibilat ante via.
ad sonitum glomerata ruunt hinc agmina et inde
agmina belligeris vel metuenda viris.
enituit nox aere, simul petit inde satelles
nudato nostrum plurimus ense caput.
quid facerem infelix? numeroso solus ab hoste
appetor, et robur dempserat omne metus.
implorem Iovis ipse fidem? pia brachia tendam?
heu vetat ipse Iovis commeminisse timor.
instant, terribili mortem mihi voce minantur,
ingeminant ictus concita tela graves.
ille manus, crus ille petit, petit impius ora
aut trepidum adducta cuspide pectus agit.
o quotiens, nisi me thorax texisset ahenus,
tinxissem sparso sanguine coesus humum.
at seu sors dederit nostra hoc, seu sydus amicum
militibus praesens sive Cupido suis :
cum premerer, cum spes superesset nulla salutis,
heu, heu, post vitae tanta pericla meae
consilio meliore usus, pede percitus acri
me potui e tantis eripuisse malis.
i nunc patritias et equestri stirpe puellas :
i nunc et vanum quaere in amore decus.