# Detestatur Amores Illustrium Feminarum 1.45-88

Mirandola, Detestatur Amores Illustrium Feminarum, Lines 1.45-1.88. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/mirandola/detestatur-amores-illustrium-feminarum/1.45

quosnam, quos illas violenter nocte sub atra
creditis insidias composuisse mihi?
vos dominam nostis generoso e sanguine nostram?
nostis, se quantis iactet imaginibus
sunt gemini fratres, et uterque est clarus, uterque
Marte meret patriae non sine laudo suae.
fama erat (ignitum quis enim celaret amorem?)
ille me recipi nocte silente domi.
visus eram illius superasse cacumina tecti,
visus eram ancillae scripta dedisse semel.
movit cognatas haec tanta iniuria gentes :
hinc furor, hinc misero bella parata mihi.
ut sceleris luerem commisssi sanguine poenas,
vel magis optatus perficeretur hymen.
durum erat in prima ferro cecidisse iuventa,
indignus nostro schemate, durus hymen.
discite vos iuvenes, discrimine discite nostro,
quale sit hamatae nobilitatis onus,
quae lateant Scyllae, pereat qua saepe Charybdi
cymbula, quae placitis iam requierat aquis.
ipse malo didici proprio, qui funere ab ipso
sum semel atque ipsis raptus ab exequijs.
magnificae procul ite, procul, procul ite puellae,
et quaecunque suos foemina iactat avos.
tunc oculos, si vestra unquam vel limina visam,
Tartarea claudat nocte Megera meos.
dulcius ex illa dominam tenuisse cohorte
quam non vir, quam non callida servat anus,
tunc saltem potero nullo riguisse pavore
et bene securos carpere concubitus.
nec cogar, Paphio ne me deprehendat in usu
aeratas pulsans virve paterve fores,
aut currus medio flammatos sistere cursu
aut trpidae Veneris praecipitare rotas.
ite, ite illustres procul hinc, procul ite puellae,
et tumidae vestra vivite luxuria.
huc venias et laxa sinus et aperta papillas
in nostros Thais curre petulca sinus.
talis erat tua, Naso, Venus talisque Tibulli
ultima fax, Nemesis, Delia, primus amor.
talis quam Flaccus, talis quam Gallus amavit,
talis erat nostri Cynthia Calimachi.
talis erat Pici celeberrima carmine Thais,
Thais lascivi fama supeba chori.

---

Mirandola, Detestatur Amores Illustrium Feminarum. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/mirandola/mir9.shtml.
