# Oratio de Hominis Dignitate 1.1.140-152

Mirandola, Oratio de Hominis Dignitate, 1.1.140 to 1.1.152. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/mirandola/oratio-de-hominis-dignitate/1.1.140

§ 21. 120. Sacra Apollinis nomina, si quis eorum significantias et latitantia perscrutetur misteria, satis ostendunt esse Deum illum non minus philosophum quam vatem. 121. Quod cum Ammonius satis sit exequutus, non est cur ego nunc aliter pertractem; sed subeant animum, Patres, tria Delphica precepta oppido his necessaria, qui non ficti sed veri Apollinis, qui illuminat omnem animam venientem in hunc mundum, sacrosanctum et augustissimum templum ingressuri sunt; videbitis nihil aliud illa nos admonere, quam ut tripartitam hanc, de qua est presens disputatio, philosophiam totis viribus amplectamur. 122. Illud enim [meden agan], idest nequid nimis, virtutum omnium normam et regulam per mediocritatis rationem, de qua moralis agit, recte praescribit. 123. Tum illud [gnothi seauton], idest cognosce te ipsum, ad totius naturae nos cognitionem, cuius et interstitium et quasi cynnus natura est hominis, excitat et inhortatur. 124. Qui enim se cognoscit, in se omnia cognoscit, ut Zoroaster prius, deinde Plato in Alcibiade scripserunt. 125. Postremo hac cognitione per naturalem philosophiam illuminati iam Deo proximi, [ei], idest es dicentes, theologica salutatione verum Apollinem familiariter proindeque foeliciter appellabimus. § 22. 126. Consulamus et Pythagoram sapientissimum, ob id praecipue sapientem, quod sapientis se dignum nomine nunquam existimavit. 127. Precipiet primo ne super modium sedeamus, idest rationalem partem, qua anima omnia metitur, iudicat et examinat, ociosa desidia ne remitentes amittamus, sed dyaletica exercitatione ac regula et dirigamus assidue et excitemus. 128. Tum cavenda in primis duo nobis significabit ne, aut adversus solem emingamus, aut inter sacrificandum ungues resecemus. 129. Sed postquam per moralem et superfluentium voluptatum fluxas eminxerimus appetentias, et unguium presegmina, quasi acutas irae prominentias et animorum aculeos resecuerimus, tum demum sacris, idest de quibus mentionem fecimus Bacchi mysteriis, interesse, et cuius pater ac dux merito sol dicitur nostrae contemplationi vacare incipiamus. 130. Postremo ut gallum nutriamus nos admonebit, idest ut divinam animae nostrae partem divinarum rerum cognitione quasi solido cibo et caelesti ambrosia pascamus.

---

Mirandola, ORATIO DE HOMINIS DIGNITATE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/mirandola.html.
