Latin
1.1.191 to 1.1.201
Mirandola, Oratio de Hominis Dignitate 1.1.191-201
Not analysed yet
165. Alii, hoc mihi dantes quod disputem, id dare nolunt quod de nongentis disputem questionibus, tam superfluo et ambitiose quam supra vires id factum calumniantes. 166. Horum ego obiectamentis et manus illico dedissem, si ita quam profiteor philosophia me edocuisset et nunc, illa ita me docente, non responderem, si rixandi iurgandique proposito constitutam hanc inter nos disceptationem crederem. 167. Quare, obtrectandi omne lacessendique propositum, et quem scribit Plato a divino semper abesse choro, a nostris quoque mentibus facessat livor, et an disputandum a me, an de tot etiam questionibus, amice incognoscamus. §27. 168. Primum quidem ad eos, qui hunc publice disputandi morem calumniantur, multa non sum dicturus, quando haec culpa, si culpa censetur, non solum vobis omnibus, doctores exce[l]lentissimi, qui sepius hoc munere, non sine summa et laude et gloria, functi estis, sed Platoni, sed Aristoteli, sed probatissimis omnium etatum philosophis mecum est communis. 169. Quibus erat certissimum nihil ad consequendam quam querebant veritatis cognitionem sibi esse, potius quam ut essent in disputandi exercitatione frequentissimi. 170. Sicut enim per gymnasticam corporis vires firmiores fiunt, ita dubio procul, in hac quasi litteraria palestra, animi vires et fortiores longe et vegetiores evadunt. 171. Nec crediderim ego aut poetas aliud per decantata Palladis arma, aut Hebreos, cum [[barzel]], ferrum, sapientum symbolum esse dicunt, significasse nobis quam honestissima hoc genus certamina, adipiscendae sapientiae oppido quam necessaria. 172. Quo forte fit ut et Caldei in eius genesi qui philosophus sit futurus, illud desiderent, ut Mars et Mercurium triquetro aspectu conspiciat, quasi, si hos congressus, haec bella substuleris, somniculosa et dormitans futura sit omnis philosophia. §28. 173. At vero cum his qui me huic provintiae imparem dicunt, difficilior est mihi ratio defensionis: nam si parem me dixero, forsitan inmodesti et de se nimia sentientis, si imparem fatebor, temerarii et inconsulti notam videor subiturus.