Latin
1.1.215 to 1.1.227
Mirandola, Oratio de Hominis Dignitate 1.1.215-227
Not analysed yet
186. Quoniam in re tam gravi, tam magna, tenui ingenio, exiguaque doctrina, adolescentem hominem defecisse, venia potius dignum erit quam accusatione. 187. Quin et iuxta poetam: «Si deficiunt vires, audacia certe laus erit: in magnis et voluisse sat est». 188. Quod si nostra aetate multi, Gorgiam Leontinum imitati, non modo de nongentis sed de omnibus etiam omnium artium questionibus soliti sunt, non sine laude, proponere disputationem, cur mihi non liceat, vel sine culpa, de multis quidem, sed tamen certis et determinatis disputare? §30 189. At superfluum inquiunt hoc et ambitiosum. 190. Ego vero non superfluo modo, sed necessario factum hoc a me contendo, quod et si ipsi mecum philosophandi rationem considerarent, inviti etiam fateantur plane necesse est. 191. Qui enim se cuipiam ex philosophorum familiis addixerunt, Thomae videlicet aut Scoto, qui nunc plurimum in manibus, faventes, possunt illi quidem vel in paucarum questionum discussione suae doctrinae periculum facere. 192. At ego ita me institui, ut in nullius verba iuratus, me per omnes philosophiae magistros funderem, omnes scedas excuterem, omnes familias agnoscerem. 193. Quare, cum mihi de illis omnibus esset dicendum, ne, si privati dogmatis defensor reliqua posthabuissem, illi viderer obstrictus, non potuerunt, etiam si pauca de singulis proponerentur, non esse plurima quae simul de omnibus afferebantur. 194. Nec id in me quisquam damnet, quod me quocumque ferat tempestas deferar hospes. 195. Fuit enim cum ab antiquis omnibus hoc observatum, ut omne scriptorum genus evolventes, nullas quas possent commentationes illectas preterirent, tum maxime ab Aristotele, qui eam ob causam [anagnostes], idest lector, a Platone nuncupabatur, et profecto angustae est mentis intra unam se Porticum aut Achademiam continuisse. 196. Nec potest ex omnibus sibi recte propriam selegisse, qui omnes prius familiariter non agnoverit. 197. Adde quod in una quaque familia est aliquid insigne, quod non sit ei commune cum caeteris.