# Oratio de Hominis Dignitate 1.1.280-291

Mirandola, Oratio de Hominis Dignitate, 1.1.280 to 1.1.291. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/mirandola/oratio-de-hominis-dignitate/1.1.280

242. Perstitit Homerus, quem ut omnes alias sapientias, ita hanc quoque sub sui Ulixis erroribus dissimulasse in poetica nostra theologia aliquando probabimus. 243. Perstiterunt Eudoxus et Hermippus. 244. Perstiterunt fere omnes qui Pythagorica Platonicaque mysteria sunt perscrutati. 245. Ex iunioribus autem, qui eam olfecerint tres reperio, Alchindum Arabem, Rogerium Baconem et Guilielmum Parisiensem. 246. Meminit et Plotinus, ubi naturae ministrum esse et non artificiem magum demonstrat: hanc magiam probat asseveratque vir sapientissimus, alteram ita abhorrens ut, cum ad malorum demonum sacra vocaretur, rectius esse, dixerit, ad se illos quam se ad illos accedere, et merito quidem. 247. Ut enim illa obnoxium mancipatumque improbis potestantibus hominem reddit, ita haec illarum principem et dominum. 248. Illa denique nec artis nec scientiae sibi potest nomen vendicare; haec altissimis plena misteriis, profundissimam rerum secretissimarum contemplationem, et demum totius naturae cognitionem complectitur. 249. Haec, inter sparsas Dei beneficio et inter seminatas mundo virtutes, quasi de latebris evocans in lucem, non tam facit miranda quam facienti naturae sedula famulatur. 250. Haec universi consensum, quem significantius Graeci [sumpatheian] dicunt, introrsum perscrutatius rimata et mutuam naturarum cognitionem habens perspectatam, nativas adibens unicuique rei et suas illecebras, quae magorum [iunges] nominantur, in mundi recessibus, in naturae gremio, in promptuariis arcanisque Dei latitantia miracula, quasi ipsa sit artifex, promit in publicum, et sicut agricola ulmos vitibus, ita magus terram caelo, idest inferiora superiorum dotibus virtutibusque maritat. 251. Quo fit ut quam illa prodigiosa et noxia, tam haec divina et salutaris appareat. 252. Ob hoc praecipue quod illa hominem, Dei hostibus mancipans, avocat a Deo, haec in eam operum Dei admirationem excitat, quam propensa charitas, fides ac spes, certissime consequuntur. 253. Neque enim ad religionem, ad Dei cultum quicquam promovet magis quam assidua contemplatio mirabilium Dei, quae ut per hanc de qua agimus naturalem magiam bene exploraverimus, in opificis cultum amoremque ardentius animati illud canere compellemur: «Pleni sunt caeli, plena est omnis terra maiestate gloriae tuae».

---

Mirandola, ORATIO DE HOMINIS DIGNITATE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/mirandola.html.
