# Oratio de Hominis Dignitate 1.1.338-341

Mirandola, Oratio de Hominis Dignitate, 1.1.338 to 1.1.341. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/mirandola/oratio-de-hominis-dignitate/1.1.338

292. Sed certe (dicam enim quamquam neque modeste neque ex ingenio meo) dicam tamen, quia dicere me invidi cogunt, cogunt obtrectatores, volui hoc meo congressu fidem facere non tam quod multa scirem, quam quod scirem quae multi nesciunt. § 47. 293. Quod ut vobis re ipsa, Patres colendissimi, iam palam fiat, ut desiderium vestrum, doctores exce[l]lentissimi, quos paratos accintosque expectare pugnam non sine magna voluptate conspicio, mea longius oratio non remoretur, quod foelix faustumque sit quasi citante classico iam conseramus manus. Mirandola Neo-Latin The Latin Library The Classics Page

---

Mirandola, ORATIO DE HOMINIS DIGNITATE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/mirandola.html.
