# Oratio de Hominis Dignitate 1.1.37-54

Mirandola, Oratio de Hominis Dignitate, 1.1.37 to 1.1.54. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/mirandola/oratio-de-hominis-dignitate/1.1.37

31. Et si nulla creaturarum sorte contentus in unitatis centrum suae se receperit, unus cum Deo spiritus factus, in solitaria Patris caligine qui est super omnia constitutus omnibus antestabit. § 7. 32. Quis hunc nostrum chamaeleonta non admiretur? 33. Aut omnino quis aliud quicquam admiretur magis? 34. Quem non immerito Asclepius Atheniensis versipellis huius et se ipsam transformantis naturae argumento per Protheum in mysteriis significari dixit. 35. Hinc illae apud Hebreos et Pythagoricos methamorphoses celebratae. § 8. 36. Nam et Hebreorum theologia secretior nunc Enoch sanctum in angelum divinitatis, quem vocant [malakh hasheckinah] nunc in alia alios numina reformant. 37. Et Pythagorici scelestos homines in bruta deformant et, si Empedocli creditur, etiam in plantas. 38. Quos imitatus Maumeth illud frequens habebat in ore, qui a divina lege recesserit brutum evadere, et merito quidem. 39. Neque enim plantam cortex, sed stupida et nihil sentiens natura; neque iumenta corium, sed bruta anima et sensualis; nec caelum orbiculatum corpus, sed recta ratio; nec sequestratio corporis, sed spiritalis intelligentia angelum facit. 40. Si quem enim videris deditum ventri, humi serpentem hominem, frutex est, non homo, quem vides; si quem in fantasiae quasi Calipsus vanis praestigiis cecucientem et subscalpenti delinitum illecebra sensibus mancipatum, brutum est, non homo, quem vides. 41. Si recta philosophum ratione omnia discernentem, hunc venereris; caeleste est animal, non terrenum. 42. Si purum contemplatorem corporis nescium, in penetralia mentis relegatum, hic non terrenum, non caeleste animal: hic augustius est numen humana carne circumvestitum. § 9. 43. Ecquis hominem non admiretur? 44. Qui non immerito in sacris litteris Mosaicis et Christianis, nunc omnis carnis, nunc omnis creaturae appellatione designatur, quando se ipsum ipse in omnis carnis faciem, in omnis creaturae ingenium effingit, fabricat et tansformat. 45. Idcirco scribit Evantes Persa, ubi Chaldaicam theologiam enarrat, non esse homini suam ullam et nativam imaginem, extrarias multas et adventitias.

---

Mirandola, ORATIO DE HOMINIS DIGNITATE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/mirandola.html.
