# Oratio de Hominis Dignitate 1.1.75-91

Mirandola, Oratio de Hominis Dignitate, 1.1.75 to 1.1.91. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/mirandola/oratio-de-hominis-dignitate/1.1.75

64. Qui Saraph, idest amator est, in Deo est, et Deus in eo, immo et Deus et ipse unum sunt. 65. Magna Thronorum potestas, quam iudicando; summa Saraphinorum sublimitas, quam amando assequimur. § 12. 66. Sed quonam pacto vel iudicare quisquam vel amare potest incognita? 67. Amavit Moses Deum quem vidit, et administravit iudex in populo quae vidit prius contemplator in monte. 68. Ergo medius Cherub sua luce et Saraphico igni nos praeparat et ad Thronorum iudicium pariter illuminat. 69. Hic est nodus primarum mentium, ordo Palladicus, philosophiae contemplativae preses; hic nobis et emulandus primo et ambiendus, atque adeo comprehendendus est, unde et ad amoris rapiamur fastigia et ad munera actionum bene instructi paratique descendamus. 70. At vero operae precium, si ad exemplar vitae Cherubicae vita nostra formanda est, quae illa et qualis sit, quae actiones, quae illorum opera, pre oculis et in numerato habere. 71. Quod cum nobis per nos, qui caro sumus et quae humi sunt sapimus, consequi non liceat, adeamus antiquos patres, qui de his rebus utpote sibi domesticis et cognatis locupletissimam nobis et certam fidem facere possunt. 72. Consulamus Paulum apostolum vas electionis, quid ipse cum ad tertium sublimatus est caelum, agentes Cherubinorum exercitus viderit. 73. Respondebit utique Dyonisio interprete: purgari illos, tum illuminari, postremo perfici. § 13. 74. Ergo et nos Cherubicam in terris vitam emulantes, per moralem scientiam affectuum impetus cohercentes, per dialecticam rationis caliginem discutientes, quasi ignorantiae et vitiorum eluentes sordes animam purgemus, ne aut affectus temere debac[c]hentur aut ratio imprudens quandoque deliret. 75. Tum bene compositam ac expiatam animam naturalis philosophiae lumine perfundamus, ut postremo divinarum rerum eam cognitione perficiamus. § 14. 76. Et ne nobis nostri sufficiant consulamus Iacob patriarcham cuius imago in sede gloriae sculpta corruscat. 77. Admonebit nos pater sapientissimus in inferno dormiens, mundo in superno vigilans.

---

Mirandola, ORATIO DE HOMINIS DIGNITATE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/mirandola.html.
