Latin
1
Miscellanea Carminum, St. Fulbert of Chartres 1
Not analysed yet
Cum telluris, vere novo, producuntur germina,
nemorosa circumcirca frondescunt et brachia;
Fragrat odor cum suavis florida per gramina
hilarescit Philomela, dulcis sonus conscia,
et extendens modulando gutturis spiramina,
reddit veris et aestivi temporis praeconia.
. . . Vocis eius pulcritudo clarior quam cithera,
vincitur omnis cantando volucrum catervula,
implet sylvas atque cuncta modulis arbustula
gloriosa valde facta veris prae laetitia.
. . . Cedit auceps ad frondosa resonans umbracula.
Cedit cignus et suavis ipsius melodia;
quamvis enim videaris corpore premodica,
tamen cuncti capiuntur hac tua melodia.
Nemo dedit voci tuae haec dulcia carmina,
nisi solus Rex caelestis qui gubernat omnia.