Latin
1.1.150 to 1.1.154
Miscellanea Carminum, Virginalis sancta frequentia 1.1.150-154
Not analysed yet
CAP. CL. Humbertus, monachus Tullensis, a Leone papa propter scientiam litterarum Romam traductis, et cardinalis episcopus ordinatus Romae, missus ab eodem papa Constantinopolim propter confutandas Graecorum haereses, confutavit scripta Leonis Acridani, Bulgarorum archiepiscopi. Confutavit etiam scripta Nicetae Pectorati, eumque in praesentia imperatoris Constantini ideo devicit, ut ipse Niceta librum suum anathematizaret, et eum manu sua igni injiceret. Et quidquid ibi dixit aut fecit, quasi per dialogum, sub persona Romani et Constantinopolitani, scripsit. CAP. CLI. Paulus, quo interprete usi sunt Constantinopoli legati Romanae Ecclesiae, transtulit de Latino in Graecum, cooperante sibi filio suo Smaragdo, omnia quae Humbertus episcopus disputavit ibi aut scripsit; quae omnia, jubente Constantino Monomacho imperatore, reposita sunt in archivo Constantinopolitanae Ecclesiae. CAP. CLII. Anselmus, Remensis monachus, scripsit Itinerarium noni Leonis papae a Roma in Gallias; ob hoc maxime, ut notificaret quanta auctoritate Remis, vel in aliis urbibus synodum celebrarit; quanta subtilitate et justitia examinarit causas ecclesiasticas; qua discretione peccantes correxerit; quomodo ei virtus Dei cooperata sit. Quod satis patuit in una causa Remensis synodi, ubi dum episcopus Frisingensis contumaciter ageret contra apostolicam auctoritatem, repente in oculis omnium obmutuit. CAP. CLIII. Almannus Grammaticus, ex clerico Leodiensi episcopus Brixiensis, scripsit ad Berengarium, Turonensem clericum, epistolam, arguens eum quod se divulserit ab unitate catholicae Ecclesiae, dogmatizando et verbis et scriptis quod corpus et sanguis Christi, quod quotidie in universa terra in altari immolatur, non sit verum corpus Christi, nec verus sanguis Christi, sed figura et similitudo corporis et sanguinis Christi. Scripsit super eadem re epistolam ad Paulum, Metensem primicerium, monens eum uti et ipse Berengarium communem amicum suum revocaret ab hac prava intentione. CAP. CLIV. Berengarius Turonensis, liberalium artium et amplius dialecticae peritia insignis, scripsit fastuoso stylo contra Almannum grammaticum et episcopum, non agnoscens amici corrigentis benevolentiam, sed defendens suam de mysteriis Christi sententiam. Et quia multi ad eum vel contra eum super hac re scripserunt, scripsit et ipse ad vel contra eos, et dum dialecticis sophismatibus contra simplicitatem apostolicae fidei abutitur, nec se excusare, nec alios aedificare videtur, quia magis interpolat clara quam dilucidat obscura.