Latin
1.1.42 to 1.1.46
Miscellanea Carminum, Virginalis sancta frequentia 1.1.42-46
Not analysed yet
CAP. XLII. Anastasius, Antiochenus episcopus, Pastoratem librum Gregorii in Graecam linguam transtulit, et orientalibus Ecclesiis opus venerabile procuravit. CAP. XLIII. Paterius, Romanae Ecclesiae notarius et secundicerius, colligens omnia divinae Scripturae testimonia per quae Gregorius obscura suae expositionis dilucidavit, tres libros edidit: duos de testimoniis Veteris Instrumenti, et unum de testimoniis Novi Testamenti, ipsumque codicem appellavit Librum testimoniorum. CAP. XLIV. Claudius, Classitanae urbis abbas, multa de Proverbiis, de Canticis canticorum, de Eptatico [Heptateucho], de prophetis, de libris Regum, quos loquente Gregorio audierat exponi, nec tamen ea Gregorius prae infirmitate et occupatione scripserat, ipse suo sensu dictavit, ne perirent, ut apto tempore emendatius dictarentur. Quae cum Gregorius comperisset valde inutilius permutata esse, ea studiosus recollegit et opportune correxit. CAP. XLV. Fortunatus, natione Italus, liberalibus artibus eruditus, a dolore oculorum, virtute Martini Turonensis episcopi, sanatus, et pro hac causa ad Turones venit, et ad Pictavos progressus, primo ibi presbyter, deinde episcopus consecratus est. Scripsit metrice Hodoeporicum suum; scripsit metrice quatuor libros De Vita sancti Martini, et multa alia, et maxime hymnos singularum festivitatum. Ad singulos amicos composuit versus suavi et diserto sermone. CAP. XLVI. Justinianus Major, imperialis majestatis dignitate illustris, videtur illustrior fuisse aliis imperatoribus, per hoc quod etiam inter ecclesiasticos scriptores locum acquisivit. Leges namque Romanorum, quarum prolixitas nimia erat et inutilis dissonantia, mirabili brevitate correxit. Nam omnes constitutiones principum, quae utique multis in voluminibus habebantur, intra XII libros coarctavit: idem quoque volumen Codicem Justinianeum appellari fecit. Rursumque singulorum magistratuum sive judicum leges, quae usque ad duo millia pene librorum erant extensae, intra quinquaginta librorum numerum redegit, eumdemque Codicem Digestorum sive Pandectarum vocabulo nuncupavit. Quatuor etiam Institutionum libros, in quibus breviter universarum legum textus comprehenditur, noviter exposuit. Novas quoque leges, quas ipse statuerat, in unum volumen redegit.