Latin
1.1.5 to 1.1.17
Miscellanea Carminum, Virginalis sancta frequentia 1.1.5-17
Not analysed yet
CAP. V. Linus, primus post Petrum papa, scripsit Graeco sermone martyrium Petri et Pauli, uno die passorum, et Ecclesiis Orientalibus destinavit. CAP. VI. Sedulius episcopus ad Macedonium presbyterum scripsit libros De miraculis Veteris et Novi Testamenti, quos postea sub metrica lege redactos praetitulavit Paschale carmen. Reparavit etiam dactylico [Suffridi Petri, reparacterico] carmine omnia Domini opera. Claruit tempore Constantis et Constantii, filiorum primi Constantini imperatoris. CAP. VII. Amphilochius, Iconii episcopus, scripsit Vitam Basilii, Caesariensis episcopi. CAP. VIII. Golphilas, Gothorum episcopus, adinvenit Gothicas litteras; et quamvis esset Arianus, utile tamen opus fecit, quia per illas litteras transtulit divinas litteras in Gothicam linguam. Fuit tempore Valentis imperatoris. CAP. IX. Theoderetus, episcopus urbis quae a fundatore suo Persarum rege Cyrus est vocata, scripsit De vera incarnatione Domini contra Eutychen, qui negabat veram carnem in Christo Jesu. Scripsit etiam ecclesiasticam Historiam, a fine ecclesiasticae Historiae quam scripsit Eusebius Caesariensis, et post eum Rufinus presbyter. CAP. X. Socrates scripsit Historiam a tempore primi Constantini imperatoris usque ad imperium Theodosii junioris. CAP. XI. Sozomenus, ejusdem temporis tenorem secutus, scripsit Historiam. CAP. XII. Epiphanius, scholasticus, tres Theodereti et Socratis et Sozomeni Historias in unam compingens Historiam, adjecit ecclesiasticae bibliothecae Historiam Tripartitam. CAP. XIII. Macer scripsit metrico stylo librum De viribus herbarum. CAP. XIV. Paulinus, Nolanus episcopus, scripsit, ad Augustinum episcopum, Vitam Ambrosii Mediolanensis episcopi. Scripsit etiam versifice Vitam Felicis Nolani. CAP. XV. Evodius episcopus scripsit librum De miraculis in Africa ostensis per reliquias Stephani protomartyris noviter inventas, quas detulit in Africam Orosius, Augustini discipulus. CAP. XVI. Possidius, Calamensis episcopus, scripsit Vitam Augustini Hipponensis episcopi. CAP. XVII. Paschasius, diaconus sanctae Romanae Ecclesiae, libros de sancto Spiritu luculento et fideli sermone composuit. Hic quia in superordinatione Laurentii contra Symmachum papam pertinacius favit Laurentio, ejus defuncti animam vidit Germanus. Capuanus episcopus, in thermis in igne purgatorio positam.