# Virginalis sancta frequentia 3.1.12-14

Miscellanea Carminum, Virginalis sancta frequentia, VITA BREVIOR SIGEBERTI REGIS, lines 3.1.12-3.1.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/miscellanea-carminum/virginalis-sancta-frequentia/3.1.12

Grimoaldus pro patre suo Pipino constitutus major domus potenter in aula Sigiberti regis principabatur, et domi militiaeque regnum viriliter tutabatur. Quia vero Sigibertus rex Grimoaldum majorem domus sibi in omnibus fidelem, morigerum et cooperatorem eatenus erat expertus, filium ejus Childebertum regni Austrasiorum haeredem delegerat, hoc tamen proposito conditionis tenore si ipsum contingeret sine liberis obire. Rex quidem, utpote futurorum nescius, quod tunc sibi videbatur ex temporis convenientia fecit; postea vero filium genuit, quem nomine patris sui Dagobertum vocavit.
Et priori testamento ad irritum tracto, hunc nutriendum commisit majori domus Grimoaldo, ut ejus potentia contra omnes tutus sublimaretur in Austrasiorum regno. Ipse autem Sigibertus duodecim monasteria in diversis regni sui partibus aedificavit, eisque ex suis reditibus regia liberalitate necessaria suppeditavit: ut illic sub apostolicae vitae regula viventes, dum sua meterent carnalia, sibi seminarent spiritualia. Inter quae eminent in nostra vicinia Stabulaus, et Malmundarium, coenobia infra silvam Ardennam sita, quae idem rex a se cooperante sibi majore domus Grimoaldo constructa, S. Remaclo Tungrensi episcopo tradit ordinanda. Expletis autem aetatis suae annis XXXI, regni autem XXVIII, anno ab Incarnatione Domini 642 a transitu S. Martini anno CCXLIII, Rex terribilis apud omnes reges terrae, qui aufert spiritum principum, in flore juvenilis aetatis eum acerba morte rapuit de praesenti saeculo nequam, et in coelesti curia ei contulit verae dignitatis gloriam. Obiit Kalendis Februarii, et sepultus est in urbe Mettis, quae regni sui sedes fuerat, in basilica quam ad laudem et gloriam Dei in honore sancti Martini gloriosi confessoris regia liberalitate construxerat, quae sita est ad radices montis, qui plurimus imminet urbi, adversasque aspectat desuper arces.
O quam multos saepe ambitio decepit! o quam multos perfidos divina ultio saepe pessum dedit! Mortuo Sigiberto rege, Grimoaldus major domus Dagobertum filium ejus suae fidei commendatum, ut Austrasiorum potiretur regno, tonsoravit in clericum, consilio Didonis Pictaviensis episcopi, qui fuit avunculus sancti martyris Leodegarii, et per manum ipsius Didonis insontem puerulum in Scotiam direxit exsilio irrevocabili. Filium vero suum Childebertum Austrasiorum regno constituit regem. Franci, aegre ferentes perfidiam Grimoaldi, captum eum destinant Parisius ad judicium regis Clodovei, qui fuit frater Sigiberti. Quem Clodoveus vinculatum carceri mancipavit, et crudeliter, ut dignus erat, usque ad mortem tormentavit. Austrasii Hildricum filium Clodovei assumunt, et in regno Austrasiorum, quod Sigibertus patruus ejus tenuerat, regem constituunt. Hic est Hildricus rex, ad cujus tempus fuit sanctus Lambertus martyr et episcopus. . .

---

Miscellanea Carminum, Virginalis sancta frequentia. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/sigebert.html.
