Latin
VITA BREVIOR SIGEBERTI REGIS, lines 3.1.8-3.1.11
Miscellanea Carminum, Virginalis sancta frequentia 3.1.8-11
Not analysed yet
[Deest hic folium in cod. ms.]
Nam quamvis Dagobertus rex esset egregius bellator, sacerdotum Dei et Ecclesiarum pius amator, pauperum Christi largus sublevator, et multarum artium bonorum exsecutor, tamen carnalis incontinentiae morbo nimis laborabat, et inde claritudini nominis sui foedam infamiae notam contraxerat, et quod gravius erat Regis regum iram contra se accenderat. Reginas enim suas fictis ex causis alias pro aliis repudiabat, ipsis quoque desponsatis pellicum amores superducebat. Et quamvis adeo deditus esset carnali commercio, nullam tamen spem propagandae posteritatis habebat, ex nulla tot uxorum filio suscepto. Permaxime ergo dolebat, quia se Dei offensam incurrisse sentiebat, praesertim quod ex regio patrum suorum semine nullum superesse sciebat praeter se, et fratrem suum Charibertum. Qui Charibertus propter simplicitatem nimiam minus idoneus erat ad regni gubernaculum. Sed quamvis desperaret de prolis posteritate, non tamen desperans de Dei miserationne, praecordialiter eum deprecabatur ut sibi ex ejus nutu filius daretur, qui sibi in regimine regni subrogaretur. Justus et pius Dominus, qui hominum erratibus ad iram attrahitur, precibus etiam humilium ad misericordiam reducitur.
Rex siquidem Dagobertus dum circuiret Austrasiam nono anno regni sui, puellam quamdam Ragnetrudem nomine, vultus elegantia laudabilem, genere etiam inter Austrasios non ignobilem, cum regii cultus honore uxorem sibi junxit. Quae Deo ita volente eodem anno ei filium genuit, quem sacro fonte regeneratum Sigebertum nominavit.
Peracto aliquanto tempore rex Dagobertus cum omni exercitu suo magno tripudians gaudio anno regni sui XI Mettim adiit, ibique procerum et pontificum conventum adesse jussit, eorumque consilio et consensu filium suum Sigibertum in regnum Austrasiorum sublimavit, sedemque regni Mettis habere permisit, partem etiam thesaurorum sufficientem tradidit. Post annum nascitur regi Dagoberto filius, qui Clodoveus est nuncupatus. Qui iterum cunctis primatibus Austrasiae et Neustriae in generali conventu congregatis, iterum divisionem regni inter duos filios ordinavit, eorum consilio et assensu confirmavit, datis et acceptis invicem pactis et sacramentis, ut scilicet determinato utriusque regni certo limite, Sigibertus regnaret super Austrasiam, Clodoveus vero regeret Neustriam. Eam partem Franciae quae spectat ad meridiem et orientem vocabant Austrasiam, eam quae vergit ad aquilonem et occidentem vocabant Neustriam. Rex Dagobertus, tam juste et tam prudenter regno utroque ordinato, ne aliquando aliquo modo vel fratres inter se fraterno odio dissiderent, vel regnum in se ipso divisum civilis belli desolaretur scandalo, anno regni sui XVII mortuus, et Parisius in basilica Sancti Dionisii sepultus, regnum dimisit ab exteris pacatum gentibus, et in nullo diminutum a suis finibus. Post cujus obitum duo reges et fratres Sigibertus et Clodoveus se quisque in regno suo agebant prudenter, et inter suos valebant potenter. Interea Pipinus major domus ex hac luce est subtractus, qui ipsum Sigibertum paterne nutrierat a puero, et valido sui auxilii sustentaverat brachio. Hic omnimodis regno utilis, genere, potentia, prudentia, et fortitudine super omnes nominabilis, Grimoardum filium suum rerum suarum haeredem fecit: duas quoque filias suas Gertrudem et Beggam ad laudem et gloriam generis sui post se reliquit: quarum una Gertrudis, Christo quam sponso carnali malens nubere, sanctae religionis proposito inserviens, in Nivalensi coenobio, a sua matre fundato, spiritualem prolem adhuc non desinit Deo gignere. Soror ejus Begga, nupta Ansigiso, sancti Arnulfi Mettensis episcopi filio, regiae dignitatis decus, quod penitus disperserat per regum Francorum inauditam desidiam, per suam reparavit prosapiam. Ipsa siquidem genuit Pipinum, Pipinus Carolum, qui Tudetes, id est Martellus, est agnominatus, Carolus Pipinum primum regem, Pipinus Carolum, cognomento Magnum, Francorum regem et imperatorem Romanorum, qui eo honoris et potentiae processit, ut nullus de regibus Francorum vel ante eum vel post eum comparari potuerit.