Latin
Letter 1
Montanus Toletanus, Epistolae 1.3
Unproofread scanNot analysed yet
III. Revolvatur manibus vestris, o presbyteri, sacratissimns Numeri liber (XI, 16), in quo vestri officii in septuaginta seniorum personis auspicatus est honor; et invenietis quorum negotiorum vobis praerogativa concessa sit. Adjutores vos Deus nostri laboris secundo dignitatis gradu esse voluit, non temeratores sacrarum quarumdam rerum esse permisit. Sic Nadab et Abiud ignem offerentes alienum (Levit. x, 1, 2), id est sui officii non debitum, divinus ignis absumpsit. Sic Chore, Datban atque Abiron Moysi f f Dei gratia, et divinis eloquiis perfruenti invidentibus, ac dicentibus: I Non soli tibi locutus eat Dominus, quia omnis congregatio sancta eat (Num. xvi, 5), novis scbismaticis interitus novae perditionis advenit, ut jejuno ore insatiabiliter terra absorberet, quos indignatio divina damnasset. Quid me. morem Oziam (11 Paral. xxvi, 16 et seq.) ,qui non contentus regalibus fascibus, ne fungeretur et sacerd atis officio, contra jus fasquc potestativo elatus a cotharno, oblationem expiationis solis sacerdotibus debitam offerre pararet, sic ultione cælesti lepra perfunditur, ut munere sacerdotis et regni ex eo usque ad obitum permaneret b? Ozam pariter, quantum ad ipsum erat, devoto officio, juvencis calcitrantibus, ne area Dei laberetur, sustinere parantem divinitus percUssio illata Consumpsit (II Rcg. VI, 7): ostendere scilicet volens, quia nullis omuino causis, nec sub occasione humilitatis præsumentibus, divina officia et sacramenta coelestia, ab eo cui non incumbit officium, contingi aliquatenus debent.