# Epistolae 1.4

Montanus Toletanus, Epistolae, Letter 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/montanus-toletanus/epistolae/1.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/montanus-toletanus/epistolae/1.4

IV. Caveant ergo, caveant qui sibi putant esse licitum quod aliis non ignorant esse illicitum; ne similis eos horum quos memoravimus, poena pcrcellat. An forsitan sanctorum Palrum regulas et constitutiones synodicas ignoratis, quibus præcipiun• tur e parochenses presbyteri non per viliores personas, sed aut per semetipsos, aut per rectores sacrariorum annuis vicibus chrisma a præsidente sibi episcopo petant? Credo quod qui petere jusserunt, potestatem consecrandi penitus abstulerunt. Providebit ergo caritas vestra, ne post hujus humilitatis nostræ interdictum, donec et consuetus vobis a Domino praeparatur antistes, quisquam vetita iterare præsumat, et incipiat graviorem ecclesiasticae districtionis sustinere censuram. Utatur quisque honoris sui concesso privilegio, quod proprium scit ordinis presbyterii; non quod summi pontificatus est, improbus minister assumat. Quisquis post hanc admonitionem in hujuscemodi rebus aliquatenus fuerit de- I prehensus, sub anatbematis insolubili vinculo se noverit esse damnandum. Cui in hoc ipsum non parum humanitatis conceditur, quod nunc eum transire patimur impunitum.

---

Montanus Toletanus, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1061/tmp1061/tmp1061.tmp1061.opp-lat1.xml.
