Latin
Letter 1
Montanus Toletanus, Epistolae 1.8
Unproofread scanNot analysed yet
VIII. Hunc talem fuisse, plenius discet qui beatissimi ac religiosissimi viri Thoribii episcopi ad sanctum papam urbis Romae Leonem libros editos legit, in quibus hanc sordidam hæresim explanavit, aperuit, et occultam tenebris suis, perfidiæque nube velatam in propatulo misit. Ex ipsis etenim libris, qualiter cavere, quid respondere contra sacrilegos possit, pius lector inveniet. °Unde, quæso, ut perfidiam cum auctore damnantes atque anathematizan- •tcs, rectæ fidei regulam teneatis, et de omnibus su. prascriptis cautiores exhibete vos procuretis, quo facilius nec mihi de taciturnitate possit esse damnatio, et vobis de obedientia fructum maximum coram Salvatore Deo nostro providere possitis. Pax Domini cum omnibus vobis. Amen.