# Epistolae 1.8

Montanus Toletanus, Epistolae, Letter 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/montanus-toletanus/epistolae/1.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/montanus-toletanus/epistolae/1.8

VIII. Hunc talem fuisse, plenius discet qui beatissimi ac religiosissimi viri Thoribii episcopi ad sanctum papam urbis Romae Leonem libros editos legit, in quibus hanc sordidam hæresim explanavit, aperuit, et occultam tenebris suis, perfidiæque nube velatam in propatulo misit. Ex ipsis etenim libris, qualiter cavere, quid respondere contra sacrilegos possit, pius lector inveniet. ° Unde, quæso, ut perfidiam cum auctore damnantes atque anathematizan- • tcs, rectæ fidei regulam teneatis, et de omnibus su. prascriptis cautiores exhibete vos procuretis, quo facilius nec mihi de taciturnitate possit esse damnatio, et vobis de obedientia fructum maximum coram Salvatore Deo nostro providere possitis. Pax Domini cum omnibus vobis. Amen.

---

Montanus Toletanus, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1061/tmp1061/tmp1061.tmp1061.opp-lat1.xml.
