Latin
Letter 2
Montanus Toletanus, Epistolae 2.4
Unproofread scanNot analysed yet
IV. Et certe municipia, id est Segoviam, Brittablo, ct Caucum eidem non quidem rationabiliter, sed pro nominis dignitate concessirnus: ne collata benedictio, persona vagante, vilesceret. Quod ipsi tantummodo, dum advivit, præstitum fuisse cognoscite. Hoc ergo providere volumus, ut consuetudinem antiquam nulla ratione praetermittere debeatis. Quod si haec nostra admonitio in vobis nihil profecerit, necesse nobis erit Domini nostri exinde auribus intimare, pariter et filio nostro Ergani suggerere, et hujusmodi ausum præcepta culminis ejus vel districtio judicis non sine vestro detrimento severissime vindicabunt: tanta etenim, tribuente Domino, ejus est pietas, ut nihil de hoc quod jus antiquum custodisse probatur, immutari permittat. Divina vos custodiat Trinitas. Amen.