# Thomas More de Optimo Statu Reipublicae Deque Nova Insula Utopia (1516) 1.1-5

More, Thomas More de Optimo Statu Reipublicae Deque Nova Insula Utopia (1516), 1.1 to 1.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/more/thomas-more-de-optimo-statu-reipublicae-deque-nova-insula-utopia-1516/1.1

De optimo statu reipublicae deque noua insula Utopia sermonis quem Raphael Hythlodaeus uir eximius, de optimo reipublicae statu habuit liber primus, per illustrem uirum Thomam Morum inclitae Britanniarum urbis Londini et ciuem, et uicecomitem. [homo peregrinans Raphael Hythlodaeus] cum non exigui momenti negotia quaedam inuictissimus Angliae Rex Henricus eius nominis octauus, omnibus egregii principis artibus ornatissimus, cum serenissimo castellae principe Carolo controuersa nuper habuisset, ad ea tractanda, componendaque, oratorem me legauit in Flandriam, comitem et collegam uiri incomparabilis Cuthberti Tunstalli, quem sacris scriniis nuper ingenti omnium gratulatione praefecit, de cuius sane laudibus nihil a me dicetur, non quod uerear ne parum sincerae fidei testis habenda sit amicitia, sed quod uirtus eius, ac doctrina maior est, quam ut a me praedicari possit, tum notior ubique atque illustrior, quam ut debeat, nisi uideri uelim solem lucerna, quod aiunt, ostendere. occurrerunt nobis Brugissic enim conuenerathi, quibus a principe negotium demandabatur, egregii uiri omnes. in his praefectus Brugensis uir magnificus, princeps et caput erat, ceterum os et pectus Georgius Temsicius Cassiletanus Praepositus, non arte solum, uerum etiam natura facundus, ad haec iureconsultissimus, tractandi uero negotii cum ingenio, tum assiduo rerum usu eximius artifex. ubi semel atque iterum congressi, quibusdam de rebus non satis consentiremus, illi in aliquot dies uale nobis dicto, Bruxellas profecti sunt, principis oraculum sciscitaturi. ego me interimsic enim res ferebatAntuerpiam confero. ibi dum uersor, saepe me inter alios, sed quo non alius gratior, inuisit Petrus Aegidius Antuerpiae natus, magna fide, et loco apud suos honesto, dignus honestissimo, quippe iuuenis haud scio doctiorne, an moratior. est enim optimus et litteratissimus, ad haec animo in omnes candido, in amicos uero tam propenso pectore, amore, fide, adfectu tam sincero, ut uix unum aut alterum usquam inuenias, quem illi sentias omnibus amicitiae numeris esse conferendum. rara illi modestia, nemini longius abest fucus, nulli simplicitas inest prudentior, porro sermone tam lepidus, et tam innoxie facetus, ut patriae desiderium, ac laris domestici, uxoris, et liberorum, quorum studio reuisendorum nimis quam anxie tenebariam tum enim plus quattuor mensibus abfueram domomagna ex parte mihi dulcissima consuetudine sua, et mellitissima confabulatione leuauerit.

---

More, THOMAS MORE DE OPTIMO STATU REIPUBLICAE DEQUE NOVA INSULA UTOPIA (1516). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/more.html.
