# Thomas More de Optimo Statu Reipublicae Deque Nova Insula Utopia (1516) 1.120-125

More, Thomas More de Optimo Statu Reipublicae Deque Nova Insula Utopia (1516), 1.120 to 1.125. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/more/thomas-more-de-optimo-statu-reipublicae-deque-nova-insula-utopia-1516/1.120

agricolae terram colunt, nutriunt animalia, ligna comparant, atque in urbem qua commodum est, terra, mariue conuehunt. pullorum infinitam educant multitudinem, mirabili artificio. neque enim incubant oua gallinae, sed magnum eorum numerum calore quodam aequabili fouentes animant, educantque, hi simul atque e testa prodiere, homines, uice matrum comitantur, et agnoscunt. equos alunt perquam paucos, nec nisi ferocientes, neque alium in usum quam exercendae rebus equestribus iuuentuti. nam omnem, seu colendi, seu uehendi laborem, boues obeunt, quosut fatenturequis impetu cedere, sic patientia uincere, nec tot obnoxios morbis putant, ad haec minore impendio, et operae, et sumptus ali, ac denique laboribus emeritos, in cibum tandem usui esse. semente in solum panem utuntur. nam aut uuarum uinum bibunt, aut pomorum, pirorumue, aut denique aquam nonnumquam meram, saepe etiam, qua mel, aut glycyrizam incoxerint, cuius haud exiguam habent copiam. cum exploratum habeanthabent enim certissimumquantum annonae consumat urbs, et circumiectus urbi conuentus, tamen multo amplius et sementis faciunt, et pecudum educant, quam quod in suos usus sufficiat, relicum impartituri finitimis. quibuscumque rebus opus est, quae res ruri non habentur, eam suppellectilem omnem ab urbe petunt, et sine ulla rerum commutatione, a magistratibus urbanis nullo negotio consequuntur. nam illo singulo quoque mense, plerique ad festum diem conueniunt. cum frumentandi dies instat, magistratibus urbanis agricolarum phylarchi denunciant, quantum ciuium numerum ad se mitti conueniat, quae multitudo frumentatorum, cum ad ipsum diem opportune adsit, uno prope sereno die tota frumentatione defunguntur. [de urbibus, ac nominatim de Amauroto.] urbium qui unam norit, omnes nouerit, ita sunt inter sequatenus loci natura non obstatomnino similes. depingam igitur unam quampiamneque enim admodum refert quamsed quam potius, quam Amaurotum! qua nec ulla dignior est, quippe cui senatus gratia reliquae deferunt, nec ulla mihi notior, ut in qua annos quinque perpetuos uixerim.

---

More, THOMAS MORE DE OPTIMO STATU REIPUBLICAE DEQUE NOVA INSULA UTOPIA (1516). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/more.html.
