# Thomas More de Optimo Statu Reipublicae Deque Nova Insula Utopia (1516) 1.137-143

More, Thomas More de Optimo Statu Reipublicae Deque Nova Insula Utopia (1516), 1.137 to 1.143. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/more/thomas-more-de-optimo-statu-reipublicae-deque-nova-insula-utopia-1516/1.137

demum Syphogranti omnes, qui sunt ducenti, iurati lecturos sese, quem maxime censent utilem, suffragiis occultis renunciant principem unum uidelicet ex his quattuor, quos eis populus nominauit. nam a quaque urbis quarta parte, selectus unus commendatur senatui. principis magistratus perpetuus est in omnem illius uitam, nisi tyrannidis affectatae suspicio impediat. Traniboros quotannis eligunt. ceterum haud temere commutant. reliqui magistratus omnes annui. Tranibori tertio quoque die, interdum si res postulat saepius, in consilium cum principe ueniunt. de republica consultant. controuersias priuatorumsi quae suntquae perquam paucae sunt, mature dirimunt. Syphograntos semper in senatum duos adsciscunt, atque omni die diuersos. cautumque ut ne quid ratum sit quod ad rempublicam pertineat, de quo non tribus in senatu diebus ante agitatum, quam decretum sit. extra senatum, aut comitia publica de rebus communibus inire consilia capitale habetur. haec eo ferunt instituta, ne procliue esset, coniuratione principis, ac Tranibororum, oppresso per tyrannidem populo, statum reipublicae mutare. atque ideo quicquid magni momenti iudicatur, ad Syphograntorum comitia defertur, qui cum suis familiis communicata re, post inter se consultant, ac suum consilium renunciant senatui. interdum ad totius insulae consilium res defertur. quin id quoque moris habet senatus, ut nihil, quo die primum proponitur, eodem disputetur. sed in sequentem senatum differatur, ne quis ubi quod in buccam primum uenerit, temere effutierit, ea potius excogitet postea, quibus decreta tueatur sua, quam quae ex reipublicae usu sint. malitque salutis publicae, quam opinionis de se iacturam facere, peruerso quodam ac praepostero pudore, ne initio parum prospexisse uideatur. cui prospiciendum initio fuit, ut consulto potius, quam cito loqueretur. [de artificiis.] ars una est omnibus uiris, mulieribusque promiscua agricultura, cuius nemo est expers. hac a pueritia erudiuntur omnes, partim in schola traditis praeceptis, partim in agros uiciniores urbi, quasi per ludum educti, non intuentes modo, sed per exercitandi corporis occasionem tractantes etiam.

---

More, THOMAS MORE DE OPTIMO STATU REIPUBLICAE DEQUE NOVA INSULA UTOPIA (1516). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/more.html.
