# Thomas More de Optimo Statu Reipublicae Deque Nova Insula Utopia (1516) 1.144-147

More, Thomas More de Optimo Statu Reipublicae Deque Nova Insula Utopia (1516), 1.144 to 1.147. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/more/thomas-more-de-optimo-statu-reipublicae-deque-nova-insula-utopia-1516/1.144

praeter agriculturamquae est omnibus, ut dixi, communisquilibet unam quampiam, tamquam suam docetur, ea est fere aut lanificium, aut operandi lini studium, aut cementariorum, aut fabri, seu ferrarii, seu materiarii artificium. neque enim aliud est opificium ullum, quod numerum aliquem, dictu dignum occupet illic. nam uestes, quarum, nisi quod habitu sexus discernitur, et caelibatus a coniugio, una per totam insulam forma est, eademque per omne aeuum perpetua, nec ad oculum indecora, et ad corporis motum habilis, tum ad frigoris aestusque rationem apposita. eas inquam, quaeque sibi familia conficit. sed ex aliis illis artibus unusquisque aliquam discit, nec uiri modo, sed mulieres etiam. ceterum hae uelut imbecilliores, leuiora tractant. lanam fere, linumque operantur. uiris artes reliquae magis laboriosae mandantur, maxima ex parte quisque in patriis artibus educatur. nam eo plerique natura feruntur. quod si quem animus alio trahat, in eius opificii, cuius capitur studio, familiam quampiam adoptione traducitur, cura non a patre modo eius, sed magistratibus etiam praestita, ut graui, atque honesto patrifamilias mancipetur. quin si quis unam perdoctus artem, aliam praeterea cupiuerit, eodem modo permittitur. utramque nactus, utram uelit exercet, nisi alterutra ciuitas magis egeat. Syphograntorum, praecipuum ac prope unicum negotium est, curare, ac prospicere, ne quisquam desideat otiosus. sed uti suae quisque arti sedulo incumbat, nec ab summo mane tamen, ad multam usque noctem perpetuo labore, uelut iumenta, fatigatus. nam ea plusquam seruilis erumna est, quae tamen ubique fere opificum uita est, exceptis Utopiensibus, qui cum in horas uigintiquattuor aequales, diem connumerata nocte diuidant, sex dumtaxat operi deputant, tres ante meridiem, a quibus prandium ineunt, atque a prandio duas pomeridianas horas, cum interquieuerint, tres deinde rursus labori datas, cena claudunt. cum primam horam ab meridie numerent; sub octauam cubitum eunt. horas octo somnus uindicat.

---

More, THOMAS MORE DE OPTIMO STATU REIPUBLICAE DEQUE NOVA INSULA UTOPIA (1516). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/more.html.
