# Thomas More de Optimo Statu Reipublicae Deque Nova Insula Utopia (1516) 1.148-150

More, Thomas More de Optimo Statu Reipublicae Deque Nova Insula Utopia (1516), 1.148 to 1.150. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/more/thomas-more-de-optimo-statu-reipublicae-deque-nova-insula-utopia-1516/1.148

quicquid inter operis horas ac somni cibique medium esset, id suo cuiusque arbitrio permittitur, non quo per luxum, aut segnitiem abutatur, sed quod ab opificio suo liberum, ex animi sententia in aliud quippiam studii bene collocet. has intercapedines plerique impendunt litteris. solemne est enim publicas cotidie lectiones haberi, antelucanis horis, quibus ut intersint, ii dumtaxat adiguntur, qui ad litteras nominatim selecti sunt. ceterum ex omni ordine mares simul, ac feminae multitudo maxima ad audiendas lectiones, alii alias, prout cuiusque fert natura confluit. hoc ipsum tempus tamen, si quis arti suae malit insumere quod multis usu uenitquorum animus in nullius contemplatione disciplinae consurgithaud prohibetur, quin laudatur quoque, ut utilis reipublicae. super cenam tum unam horam ludendo producunt, aestate in hortis, hieme in aulis illis communibus, in quibus comedunt. ibi aut musicen exercent, aut se sermone recreant. aleam atque id genus ineptos ac perniciosos ludos ne cognoscunt quidem, ceterum duos habent in usu ludos, latrunculorum ludo non dissimiles. alterum numerorum pugnam, in qua numerus numerum praedatur. alterum in quo collata acie cum uirtutibus uitia confligunt. quo in ludo perquam scite ostenditur et uitiorum inter se dissidium, et aduersus uirtutes concordia. item quae uitia, quibus se uirtutibus opponant, quibus uiribus aperte oppugnent, quibus machinamentis ab obliquo adoriantur, quo praesidio, uirtutes uitiorum uires infringant, quibus artibus eorum conatus eludant, quibus denique modis alterutra pars uictoriae compos fiat. sed hoc loco, ne quid erretis quiddam pressius intuendum est. etenim quod sex dumtaxat horas in opere sunt, fieri fortasse potest, ut inopiam aliquam putes, necessariarum rerum sequi. quod tam longe abest ut accidat, ut id temporis ad omnium rerum copiam quae quidem ad uitae uel necessitatem requirantur uel commoditatem non sufficiat modo, sed supersit etiam, id quod uos quoque intelligetis si uobiscum reputetis apud alias gentes, quam magna populi pars iners degit. primum mulieres fere omnes, totius summae dimidium, aut sicubi mulieres negotiosae sunt, ibi ut plurimum, earum uice, uiri stertunt. ad haec, sacerdotum ac religiosorum, quos uocant, quanta quamque otiosa turba, adiice diuites omnes maxime praediorum dominos, quos uulgo generosos appellant ac nobiles, his adnumera ipsorum famulitium, totam uidelicet illam cetratorum nebulonum colluuiem. robustos denique ac ualentes mendicos adiunge, morbum quempiam praetexentes inertiae, multo certe pauciores esse quam putaras inuenies eos, quorum labore constant haec omnia quibus mortales utuntur. expende nunc tecum ex his ipsis quam pauci in necessariis opificiis uersantur. siquidem ubi omnia pecuniis metimur, multas artes necesse est exerceri inanes prorsus ac superfluas, luxus tantum ac libidinis ministras. nam haec ipsa multitudo quae nunc operatur, si partiretur in tam paucas artes, quam paucas commodus naturae usus postulat; in tanta rerum abundantia; quantam nunc esse necesse sit, pretia nimirum uiliora forent, quam ut artifices inde uitam tueri suam possent. at si isti omnes quos nunc inertes artes distringunt; ac tota insuper otio ac desidia languescens turba, quorum unus quiuis earum rerum quae aliorum laboribus suppeditantur; quantum duo earundem operatores consumit; in opera uniuersi atque eadem utilia collocarentur, facile animaduertis; quantulum temporis ad suppeditanda omnia; quae uel necessitatis ratio; uel commoditatis efflagitetadde uoluptatis etiam quae quidem uera sit ac naturalisabunde satis superque foret.

---

More, THOMAS MORE DE OPTIMO STATU REIPUBLICAE DEQUE NOVA INSULA UTOPIA (1516). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/more.html.
