# Thomas More de Optimo Statu Reipublicae Deque Nova Insula Utopia (1516) 1.156-161

More, Thomas More de Optimo Statu Reipublicae Deque Nova Insula Utopia (1516), 1.156 to 1.161. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/more/thomas-more-de-optimo-statu-reipublicae-deque-nova-insula-utopia-1516/1.156

iam in uestibus uide, quam paucis operis egeant; primum dum in opere sunt; corio neglectim aut pellibus amiciuntur quae in septennium durent. cum procedunt in publicum, superinduunt chlamydem uestem, quae rudiores illas uestes contegat; eius per totam insulam unus color est, atque is natiuus. itaque lanei panni, non modo multo minus quam usquam alibi sufficit, uerum is ipse quoque multo minoris impendii est, at lini minor est labor, eoque usus crebrior, sed in lineo solus candor, in laneo sola mundicies conspicitur, nullum tenuioris fili pretium est. itaque fit, ut cum alibi nusquam, uni homini quattuor aut quinque togae laneae diuersis coloribus, ac totidem sericiae tunicae sufficiant, delicatioribus paulo ne decem quidem, ibi una quisque contentus est, plerumque in biennium. quippe nec causa est ulla cur plures affectet, quas consecutus neque aduersus frigus esset munitior, neque uestitu uideretur uel pilo cultior. quamobrem cum et omnes utilibus sese artibus exerceant, et ipsarum etiam opera pauciora sufficiant, fit nimirum, ut abundante rerum omnium copia, interdum in reficiendassi quae detritae suntuias publicas immensam multitudinem educant, persaepe etiam cum nec talis cuiuspiam operis usus occurrat, pauciores horas operandi publice denuntient. neque enim superuacaneo labore ciues inuitos exercent magistratus; quandoquidem eius reipublicae institutio hunc unum scopum in primis respicit; ut quoad per publicas necessitates licet; quam plurimum temporis ab seruitio corporis ad animi libertatem cultumque ciuibus uniuersis asseratur. in eo enim sitam uitae felicitatem putant. [de commerciis mutuis.] sed iam quo pacto sese mutuo ciues utantur; quae populi inter se commercia; quaeque sit distribuendarum rerum forma uidetur explicandum. cum igitur ex familiis constet ciuitas; familias ut plurimum, cognationes efficiunt. nam feminaeubi maturuerintcollocatae maritis; in ipsorum domicilia concedunt. at masculi filii, ac deinceps nepotes; in familia permanent, et parentum antiquissimo parent. nisi prae senecta mente parum ualuerit. tunc enim aetate proximus ei sufficitur.

---

More, THOMAS MORE DE OPTIMO STATU REIPUBLICAE DEQUE NOVA INSULA UTOPIA (1516). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/more.html.
