# Thomas More de Optimo Statu Reipublicae Deque Nova Insula Utopia (1516) 1.168-171

More, Thomas More de Optimo Statu Reipublicae Deque Nova Insula Utopia (1516), 1.168 to 1.171. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/more/thomas-more-de-optimo-statu-reipublicae-deque-nova-insula-utopia-1516/1.168

ad has aulas prandii, cenaeque statis horis tota syphograntia conuenit, aeneae tubae clangore commonefacta, nisi qui aut in hospitiis, aut domi decumbunt. quamquam nemo prohibetur, postquam aulis est satis factum e foro domum cibum petere. sciunt enim neminem id temere facere, nam et si domi prandere nulli uetitum sit, nemo tamen hoc libenter facit, cum neque honestum habeatur, et stultum sit deterioris parandi prandii sumere laborem, cum lautum atque opiparum praesto apud aulam, tam propinquam sit. in hac aula ministeria omnia in quibus paulo plus sordis, aut laboris est, obeunt serui. ceterum coquendi, parandique cibi officium, et totius denique instruendi conuiuii solae mulieres exercent, cuiusque uidelicet familiae per uices. tribus, pluribusue mensis pro numero conuiuarum discumbitur. uiri ad parietem, feminae exterius collocantur, ut si quid his subiti oboriatur mali, quod uterum gerentibus interdum solet accidere, imperturbatis ordinibus exurgant, atque inde ad nutrices abeant. sedent illae quidem seorsum cum lactentibus in cenaculo quodam ad id destinato, numquam sine foco atque aqua munda, nec absque cunis interim, ut et reclinare liceat infantulos, et ad ignem cum uelint exemptos fasciis libertate ac ludo reficere. suae quaeque soboli nutrix est, nisi aut mors, aut morbus impediat. id cum accidit, uxores Syphograntorum propere nutricem quaerunt, nec id difficile est. nam quae id praestare possunt, nulli officio sese offerunt libentius, quoniam et omnes eam misericordiam laude prosequuntur, et qui educatur, nutricem parentis agnoscit loco. in antro nutricum, considunt pueri omnes, qui primum lustrum non expleuere. ceteri impuberes, quo in numero ducunt quicumque sexus alterius utrius intra nubiles annos sunt, aut ministrant discumbentibus, aut qui per aetatem nondum ualent, adstant tamen, atque id summo cum silentio. utrique quod a sedentibus porrigitur, eo uescuntur, nec aliud discretum prandendi tempus habent.

---

More, THOMAS MORE DE OPTIMO STATU REIPUBLICAE DEQUE NOVA INSULA UTOPIA (1516). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/more.html.
