# Thomas More de Optimo Statu Reipublicae Deque Nova Insula Utopia (1516) 1.17-22

More, Thomas More de Optimo Statu Reipublicae Deque Nova Insula Utopia (1516), 1.17 to 1.22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/more/thomas-more-de-optimo-statu-reipublicae-deque-nova-insula-utopia-1516/1.17

quod ad meos attinet, inquit ille, non ualde commoueor, nempe in quos mediocriter opinor me officii mei partes impleuisse. nam quibus rebus alii non nisi senes et aegri cedunt, immo tum quoque aegre cedunt, cum amplius retinere non possunt, eas res ego non sanus modo ac uegetus, sed iuuenis quoque cognatis, amicisque dispartiui, quos debere puto hac mea esse benignitate contentos, neque id exigere atque expectare praeterea, ut memet eorum causa regibus in seruitium dedam. bona uerba inquit Petrus, mihi uisum est non ut seruias regibus, sed ut inseruias. hoc est inquit ille, una syllaba plusquam seruias. at ego sic censeo inquit Petrus, quoquo tu nomine rem appelles, eam tamen ipsam esse uiam, qua non aliis modo et priuatim, et publice possis conducere, sed tuam quoque ipsius conditionem reddere feliciorem. felicioremne inquit Raphael, ea uia facerem, a qua abhorret animus! atqui nunc sic uiuo ut uolo, quod ego certe suspicor paucissimis purpuratorum contingere. quin satis est eorum, qui potentum amicitias ambiunt, ne magnam putes iacturam fieri, si me atque uno aut altero mei similibus sint carituri. tum ego, perspicuum est inquam te mi Raphael, neque opum esse, neque potentiae cupidum, atque ego profecto huius tuae mentis hominem non minus ueneror ac suspicio, quam eorum quemuis, qui maxime rerum sunt potentes. ceterum uideberis plane rem te atque isthoc animo tuo tam generoso, tam uere philosopho dignam facturus, si te ita compares, ut uel cum aliquo priuatim incommodo ingenium tuum atque industriam, publicis rebus accommodes, quod numquam tanto cum fructu queas, quanto si a consiliis fueris magno alicui principi, eiquequod te facturum certe sciorecta atque honesta persuaseris. nempe a principe bonorum, malorumque omnium torrens in totum populum, uelut a perenni quodam fonte promanat. in te uero tam absoluta doctrina est, ut uel citra magnum rerum usum, porro tanta rerum peritia, ut sine ulla doctrina, egregium consiliarium cuiuis regum sis praestaturus.

---

More, THOMAS MORE DE OPTIMO STATU REIPUBLICAE DEQUE NOVA INSULA UTOPIA (1516). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/more.html.
