Latin
1.172 to 1.175
More, Thomas More de Optimo Statu Reipublicae Deque Nova Insula Utopia (1516) 1.172-175
Not analysed yet
in medio primae mensae, qui summus locus est, et cuinam ea mensa suprema in parte cenaculi transuersa esttotus conuentus conspicitur, Syphograntus cum uxore considet. his adiunguntur duo ex natu maximis. sedent enim per omnes mensas quaterni. at si templum in ea Syphograntia situm est, sacerdos, eiusque uxor ita cum Syphogranto sedent ut praesideant. ab utraque parte collocantur iuniores, post senes rursus, atque hoc pacto per totam domum, et aequales inter se iunguntur, et dissimilibus tamen immiscentur, quod ideo ferunt institutum, ut senum grauitas ac reuerentiacum nihil ita in mensa fieri, diciue potest, ut eos ab omni parte uicinos effugiatiuniores ab improba uerborum, gestuumque licentia cohibeat. ciborum fercula non a primo loco deinceps apponuntur, sed senioribus primum omnibusquorum insignes loci suntoptimus quisque cibus infertur. deinde reliquis aequaliter ministratur. at senes lautitias suasquarum non tanta erat copia, ut posset totam per domum affatim distribuipro suo arbitratu circumsedentibus impartiuntur. sic et maioribus natu suus seruatur honos, et commodi tantumdem tamen, ad omneis peruenit. omne prandium, cenamque ab aliqua lectione auspicantur, quae ad mores faciat, sed breui tamen ne fastidio sit. ab hac seniores, honestos sermones, sed neque tristes, nec infacetos ingerunt. at nec longis logis totum occupant prandium, quin audiunt libenter iuuenes quoque atque adeo de industria prouocant, quo et indolis cuiusque et ingenii per conuiuii libertatem prodentis sese, capiant experimentum. prandia breuiuscula sunt, cenae largiores, quod labor illa, has somnus et nocturna quies excipit, quam illi ad salubrem concoctionem magis efficacem putant. nulla cena sine musica transigitur. nec ullis caret secunda mensa bellariis. odores incendunt, et unguenta spargunt. nihilque non faciunt, quod exhilarare conuiuas possit. sunt enim hanc in partem aliquanto procliuiores, ut nullum uoluptatis genusex quo nihil sequatur incommodicenseant interdictum.